라틴어 문장 검색

frena tenent ipsae phalerasque et lucida comunt arma manu mixtisque iubas serpentibus augent.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권220)
Nonne vanissimas Papias leges, quae ante liberos suscipi cogunt quam Iubae matrimonium contrahi, post tantae auctoritatis senectutem heri Severus, constantissimus principum, exclusit?
(테르툴리아누스, Apologeticum, 4장 7:2)
Advocandi municipes eorum per quos notitia subministrata est, aliqui Manethon Aegyptius et Berosus Chaldaeus, sed et Hieromus Phoenix, Tyri rex, sectatores quoque ipsorum Mendesius Ptolemaeus et Menander Ephesius et Demetrius Phalereus et rex Iuba et Apion et Thallus et si quis istos aut probat aut revincit;
(테르툴리아누스, Apologeticum, 19장 6:1)
Plures nimirum Mauri et Marcomanni ipsique Parthi, vel quantaecunque unius tamen loci et suorum finium gentes quam totius orbis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 37장 4:2)
decem septem milia peditum erant, maxima ex parte Bruttii ac Lucani, equites mille ducenti, inter quos pauci admodum Italici, ceteri Numidae fere omnes Maurique.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 183:1)
Hannibal ad terrorem primos elephantos - octoginta autem erant, quot nulla umquam in acie ante habuerat - instruxit, deinde auxilia Ligurum Gallorumque Baliaribus Maurisque admixtis;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 439:1)
etiamque Zama est civitas Afrorum, cuius moenia rex Iuba duplici muro saepsit ibique regiam domum sibi constituit.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 3장97)
Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuverant.
(카이사르, 아프리카 전기 97:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION