라틴어 문장 검색

non eos tantum, qui se propalam per vanitatem iactassent tamquam hospites et amicos Persei, sed multo plures alios ex occulto favisse regi, qui per speciem tuendae libertatis in conciliis adversus Romanos omnia instruxissent, nec aliter eas mansuras in fide gentes, nisi fractis animis adversarum partium aleretur confirmareturque auctoritas eorum qui nihil praeter imperium Romanorum spectarent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 372:1)
duo securi percussi viri insignes, Andronicus, Andronici filius, Aetolus, quod patrem secutus arma contra populum Romanum tulisset, et Neo Thebanus, quo auctore societatem cum Perseo iunxerant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 380:1)
Romam primum reges captivi, Perseus et Gentius, in custodiam cum liberis abducti, dein turba alia captivorum, tum quibus Macedonum denuntiatum erat ut Romam venirent, principumque Graeciae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 418:1)
de Perseo capto, in urbem cum liberis adducto non triumphabitur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 469:3)
Perseus rex captus, Philippus et Alexander, regis, tanta nomina, subtrahentur civitatis oculis?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 475:2)
Rex Macedonum Perseus cum liberis et turba alia captivorum, spolia Macedonum, in circo Flaminio relinquentur?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 482:2)
itaque admodum inops pecuniae Philippus, Perseus contra praedives bellare cum Romanis coepit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 492:1)
sed non Perseus tantum per illos dies documentum humanorum casuum fuit, in catenis ante currum victoris ducis per urbem hostium ductus, sed etiam victor Paulus, auro purpuraque fulgens.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 495:1)
et cum ego et Perseus nunc nobilia maxime sortis mortalium exempla spectemur, ille, qui ante se captivos captivus ipse duci liberos vidit, incolumes tamen eos habet;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 509:1)
Octavius kalendis Decembribus de rege Perseo navalem triumphum egit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 514:2)
obsides datos crimen, non criminis defensionem esse, cum Thracum genti ne quietus quidem Perseus, nedum bello Romano occupatus timendus fuerit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 521:1)
ceterum, etsi Cotys Persei gratiam praetulisset amicitiae populi Romani, magis quid se dignum esset, quam quid merito eius fieri posset, aestimaturum, filium atque obsides ei remissurum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 522:1)
non Gentius Perseo, non Illyrii Macedonibus, non spolia spoliis, non pecunia pecuniae, non dona donis comparari poterant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 527:3)
PERSEUS ab Aemilio Paulo in Samothrace captus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha1)
tauri quidem et arietis insuper Perseus - dexterioribus subter currentis basem vergiliis, at sinisterioribus caput arietis - et manu dextra innitens Cassiepiae simulacro, laeva supra tauri tenet gorgoneum, ad summum caput subiciens Andromedae pedibus.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER NONUS, 4장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION