라틴어 문장 검색

Primo enim, de formis copulatis, quae sunt (ut diximus) naturarum simplicium conjugia ex cursu communi universi, ut leonis, aquilae, rosae, auri, et hujusmodi, impraesentiarum non loquimur.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 191:1)
ut quae maxime imprimuntur a mente pura et minus praeoccupata ante vel post, veluti quae discuntur in pueritia aut quae commentamur ante somnum, etiam primae quaeque rerum vices, magis haereant in memoria.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 275:23)
instantiarum conformium, instantiarum monodicarum, instantiarum deviantium, instantiarum limitanearum, instantiarum potestatis) non debeant reservari, donec inquiratur natura aliqua certa (quemadmodum instantiae reliquae, quas primo loco proposuimus, nec non plurimae ex iis quae sequentur, reservari debent);
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 319:2)
Atqui primo manifestum est universas aquas, prout ponuntur in fossa sive cavo maris, non posse simul attolli, quia defuerit quod succedat in fundo;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 348:10)
Etenim in omni corpore tangibili inanimato, spiritus inclusus primo multiplicat se, et tanquam depascit partes tangibiles eas quae sunt maxime ad hoc faciles et praeparatae, easque digerit et conficit et vertit in spiritum, et deinde una evolant.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 385:1)
In missilibus autem certum est percussionem non fieri tam fortem ad distantiam nimis parvam, quam paulo post.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 421:8)
Primo itaque videmus restitutiones corporum coelestium fieri per tempora numerata;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 430:1)
videlicet, utrum coeli sereni et stellati facies ad idem tempus cernatur quando vere existit, an potius aliquanto post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 431:2)
veluti quod in infusione rhabarbari eliciatur purgativa vis prius, astrictiva post;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:2)
post, pars floris magis terrea, quae odorem confundit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:5)
Notandum tamen est, quod non se colligat odor ad vires suas plenas, nisi post mensem ab infusione.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:10)
In distillationibus vero aromatum maceratorum in spiritu vini patet quod surgat primo phlegma aqueum et inutile, deinde aqua plus habens ex spiritu vini, deinde post aqua plus habens ex aromate.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 435:11)
Ac primo sunt quaedam virtutes quae non subsistunt nisi in quanto cosmico, hoc est, tali quanto quod habeat consensum cum configuratione et fabrica universi.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 437:3)
Nam in mortariis, post contusionem ad certum gradum, non amplius operatur pistillum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 446:10)
Verum missis nugis, certissimum est partes singulas, tam similares quam organicas, in vegetabilibus et animalibus, succos alimentorum suorum fere communes, aut non multum diversos, primo attrahere cum nonnullo delectu, deinde assimilare, et vertere in naturam suam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 459:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION