라틴어 문장 검색

Sic Fabius Maximus periculosissimum bellum sine periculo explicuit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ETRUSCUM SAMNITICUM GALLICUM 5:1)
Sed hi quoque duce Fabio Gurgite poenas dederunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM VOLSINIENSE 1:2)
Fabius Ambustus duarum pater alteram Sulpicio patricii sanguinis dederat, alteram plebeius Stolo sibi iunxit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, DE SEDITIONIBUS 12:1)
Marco Fabio Buteone consule hostium classem iam in Africo mari apud Aegimurum in Italiam ultro navigantem cecidit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 32:1)
Prima redeuntis et, ut ita dixerim, revivescentis imperii spes Fabius fuit, qui novam de Annibale victoriam commentus est, non pugnare.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM SECUNDUM. 27:1)
Tandem et eum Fabius Maximus consul oppresserat;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, RES IN HISPANIA GESTAE 17:2)
Utriusque victoriae quod quantumque gaudium fuerit, vel hinc aestimari potest, quod et Domitius Ahenobarbus et Fabius Maximus ipsis quibus dimicaverant locis saxeas erexere turres, et desuper exornata armis hostilibus tropaea fixerunt, cum hic mos inusitatus fuerit nostris.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM ALLOBROGUM 6:1)
Sed et Fabius Maximus Servilianus pontifex in libro XII.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 25:1)
Bello enim Punico hi ludi ex libris Sibyllinis primum sunt instituti, suadente Cornelio Rufo decemviro, qui propterea Sibylla cognominatus est, et postea corrupto nomine primus coepit Sylla vocitari.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 27:2)
Interponis aquam subinde, Rufe, Et si cogeris a sodale, raram Diluti bibis unciam Falerni.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI1)
Quid parcis tibi, Rufe?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVI6)
Quod fronte Selium nubila vides, Rufe, Quod ambulator porticum terit seram, Lugubre quiddam quod tacet piger voltus, Quod paene terram nasus indecens tangit, Quod dextra pectus pulsat et comam vellit:
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XI1)
Rufe, vides illum subsellia prima terentem, Cuius et hinc lucet sardonychata manus Quaeque Tyron totiens epotavere lacernae Et toga non tactas vincere iussa nives, Cuius olet toto pinguis coma Marcellano Et splendent volso bracchia trita pilo, Non hesterna sedet lunata lingula planta, Coccina non laesum pingit aluta pedem, Et numerosa linunt stellantem splenia frontem.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXIX1)
rufa es.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXIII4)
Haec praesta mihi, Rufe, vel Butuntis, Et thermas tibi habe Neronianas.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XLVIII3)

SEARCH

MENU NAVIGATION