라틴어 문장 검색

Eam rem propterea notavi, ut discrimina, quae fuerint iudicio moribusque maiorum pueritiae, iuventae, senectae, ex ista censione Servi Tulli, prudentissimi regis, noscerentur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVIII 3:1)
Sic M. Tullius L. Crasso et Q. Scaevolae non meram elegantiam, set multa parsimonia mixtam, laudi dedit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 5:2)
Quod Annaeus Seneca, iudicans de Q. Ennio deque M. Tullio, levi futtilique iudicio fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, II 1:1)
VALGIUS RUFUS in secundo librorum quos inscripsit De Rebus per Epistulam Quaesitis, lictorem dicit a ligando appellatum esse, quod, cum magistratus populi Romani virgis quempiam verberari iussissent, crura eius et manus ligari vincirique a viatore solita sint, et inde is qui ex conlegio viatorum officium ligandi haberet lictor sit appellatus;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:1)
utiturque ad eam rem testimonio M. Tulli verbaque eius refert ex oratione quae dicta est Pro C. Rabirio:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 2:2)
sed Tiro Tullius M. Ciceronis libertus, lictorem vel a limo vel a licio dictum scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, III 4:2)
In IV in Verrem M. Tullii in exemplaribus fidelissimis ita inveni scriptum:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, X 7:1)
atque inibi, quid sit in oratione M. Tulli intra oceanum et intra monte Taurum et in quadam epistula intra modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 1:2)
Cordi, inquam, mihi fuit, priusquam ad te irem, quaerere explorareque quonam modo veteres nostri particula ista qua de agitur usi sint, atque ita invenimus Tullium in Tertia in Verrem scripsisse istoc modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 18:2)
Set postea in libro M. Tullii Epistularum ad Servium Sulpicium sic dictum esse invenimus intra modum, ut intra Kalendas dicunt qui dicere citra Kalendas volunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 22:1)
Verba sunt haec ipsius M. Tullii ex ea qua dixi oratione:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 27:1)
Num igitur secundum istam verborum M. Tullii similitudinem, qui iubetur intra Kalendas pronuntiare, is et ante Kalendas et ipsis Kalendis iure pronuntiare potest?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, XIII 30:1)
Inquisitio verborum istorum M. Tulli curiosior quae sunt in primo Antonianarum libro, multa autem inpendere videntur praeter naturam etiam praeterque fatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, I 1:1)
Quid Tullius Tiro in commentariis scripserit de Suculis et Hyadibus, quae sunt stellarum vocabula.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 1:1)
TULLIUS TIRO M. Ciceronis alumnus et libertus adiutorque in litteris studiorum eius fuit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, IX 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION