라틴어 문장 검색

amyclaei domitus pollucis habenis cyllarus atqui Castor equorum domitor fuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 891)
nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 894)
Xanthum autem (dicit) et Cyl- larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, ut poetae graeculi fabulantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 897)
sane 'Ops' cum de uxore Saturni dicimus, 'O' corripitur, ut 'Ops Opis';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 934)
nam Saturni stella tardissima est.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 936)
Saturnus cum Philyram, Oceani filiam, in Thessalia adamasset et cum ea coiret, ad- ventante uxore se in equum, illam in equam convertit, atque ita uter- que opprobrium effugerunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 938)
nam tardissimus est Saturnus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 9312)
phillyrides chiron medicinae inventor, Saturni et Phi- lyrae filius.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5501)
Chiron autem Saturni et Philyrae filius fuit, adeo medicinae peritus, ut etiam Aesculapium docuisse di- catur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 5506)
unde de Castore et Polluce ait Statius "Oebalidae fratres". Galaesus vero fluvius est Calabriae, qui iuxta civitatem labitur Tarentinam, in qua se hortos optimos vidisse commemorat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1252)
quod ideo fingitur, quia Saturnus, ut diximus, temporum deus est, quae in se revolvuntur in aeter- num.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1505)
"Saturnum enim, principem huius generis et examinis, omnes scriptores vetustatis Graeci Romamque hominem tradiderunt."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:8)
"Is itaque Saturnus Creta profugus Italiam metu filii saevientis accesserat, et fani susceptus hospitio rudes illos homines et agrestes multa docuit ut Graeculus et politus, litteras inprimere, nummos signare, instrumenta conficere."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 21장 1:10)
"Vulcanus claudus deus et debilis, Apollo tot aetatibus levis, Aesculapius bene barbatus, etsi semper adulescentis Apollinis filius, Neptunus glaucis oculis, Minerva caesiis, bubulis Iuno, pedibus Mercurius alatis, Pan ungulatis, Saturnus compeditis."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:16)
"Erigone suspensa de laqueo est, ut virgo inter astra ignita sit, Castores alternis moriuntur ut vivant, Aesculapius ut in deum surgat fulminatur, Hercules ut hominem exuat Oetaeis ignibus concrematur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:23)

SEARCH

MENU NAVIGATION