라틴어 문장 검색

Legatus Pitcairnus, qui manipulo Britannico praefuit, magna voce clamavit, " fugite, rebelles, arma abjicite, inque fugam vosmetipsos abripite.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.26)
Si te forte meae grauis uret sarcina chartae,abicito potius quam quo perferre iuberisclitellas ferus inpingas Asinaeque paternumcognomen uertas in risum et fabula fias.
(호라티우스의 첫번째 편지, 133)
' Nimirum sapere est abiectis utile nugis,et tempestiuum pueris concedere ludum,ac non uerba sequi fidibus modulanda Latinis,sed uerae numerosque modosque ediscere uitae.
(호라티우스의 두번째 편지, 276)
ut Alfenus vafer omni abiecto instrumento artis clausaque taberna sutor erat:
(호라티우스의 풍자, 1권, 03장76)
Libet sarcina carnis abiecta ad purum aetheris volare fulgorem.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 10:9)
quasi quasdam pestes abice.
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 23:20)
"Sedebit solus et tacebit, quoniam sustulit super se iugum, dabit percutienti se maxillam, saturabitur inproperiis, quia non in sempiternum abiciet dominus."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:113)
omnia alia peccata extrinsecus sunt, et, quod a foris est, facile abicitur:
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 6:8)
His enim abiectis interdum gloriosis tumemus sordibus et vendibilem paupertatem populari aurae offerimus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 2:10)
"in mare nemo hunc abicit saeva dignum veraque Charybdi, fingentem inmanes Laestrygonas atque Cyclopas?"
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XV7)
Mox ubi circumfusa undique rostra viderunt,abiectis statim telis remis-que plausu undique pari, quod supplicantium signum fuit, vitam petiverunt.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PIRATICUM 13:3)
Quippe modo trecentarum quinquaginta navium dominus cum sex septemve fugiebat extincto praetoriae navis lumine, anulis in mare abiectis, pavens atque respectans, et tamen non timens nisi ne periret.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CUM SEXTO POMPEIO 9:2)
Proiecta si secundum consuetudinem dicatur, intellegitur abiecta:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, IV. 14:2)
ne mireris igitur abiecta ab indignante quae a gestiente fieri solebant.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, poem pr10)
rex erat bene medio verbo usus est 'erat', ne si 'fuit' dixisset, fiduciam abiecisse videretur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 5441)

SEARCH

MENU NAVIGATION