라틴어 문장 검색

culpa est Creontis tota, qui sceptro impotens coniugia solvit quique genetricem abstrahit gnatis et arto pignore astrictam fidem dirimit:
(세네카, 메데아 3:19)
Quid illa turba, petere quae flammis meos ausa est penates, principi legem dare, abstrahere nostris coniugem caram toris, violare quantum licuit incesta manu et voce dira?
(세네카, 옥타비아 13:7)
profugus en coniunx abest praestatque nuptae quam solet Theseus fidem, fortis per altas invii retro lacus vadit tenebras miles audacis proci, solio ut revulsam regis inferni abstrahat;
(세네카, 파이드라 2:2)
finis Alcides fuit, qui cum revulsum Tartaro abstraheret canem, me quoque supernas pariter ad sedes tulit.
(세네카, 파이드라 12:5)
ad chaos inane regna cum rege abripis?
(세네카, Thyestes 1031:1)
abreptam trabe.
(세네카, Troades 1032:1)
abripite propere classis Argolicae moram.
(세네카, Troades 836:1)
Tu, quod saepe soles, nostro laetabere casu, Galle, quod abrepto solus amore vacem.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 131)
quam vereor, ne te contempto, Cynthia, busto abstrahat a nostro pulvere iniquus Amor, cogat et invitam lacrimas siccare cadentis!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 1권, poem 1911)
ille etiam abrepta desertus coniuge Achilles cessare in tectis pertulit arma sua.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 827)
Lanuuium annosi uetus est tutela draconis, hic, ubi tam rarae non perit hora morae, qua sacer abripitur caeco descensus hiatu, qua penetrat (uirgo, tale iter omne caue!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 82)
"scis te nescisse frequenter quae suasi nisi facta, tamen fortuna priorem abripuit genium;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 200)
Praeter officium, quod incomparabiliter eminenti apostolatui tuo sine fine debetur, etsi absque intermissione solvatur, commendo supplicum baiulorum pro nova necessitudine vetustam necessitatem,1 qui in Arvernam regionem longum iter, his quippe temporibus, emensi casso labore venerunt, namque unam feminam de affectibus suis, quam forte Vargorum (hoc enim nomine indigenas latrunculos nuncupant) superventus abstraxerat, isto deductam ante aliquot annos isticque distractam cum non falso indicio comperissent, certis quidem signis sed non recentibus inquisivere vestigiis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 6권, Sidonius Domino Papae Lupo salutem 1:1)
"abripitur miserae permissus Achilles, i - neque enim tantos ausim revocare paratus."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권 1:132)
"ipsi mihi saepe queruntur Centauri raptasque domos abstractaque coram armenta et semet campis fluviisque fugari:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권68)

SEARCH

MENU NAVIGATION