라틴어 문장 검색

Quod ille unciatim vix de demenso suo, Suum defrudans genium, comparsit miser, Id illa universum abripiet, haud existimans Quanto labore partum.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 1, scene 110)
Eho, verbero, aliud mihi respondes ac rogo?
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 4, scene 417)
Id quidem tibi iam fiet, nisi resistis, verbero.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 5, scene 637)
Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet - saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras - dorsum immane mari summo;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 1권 9:8)
Dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras erigit alternos et sidera verberat unda.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 17:23)
Non potui abreptum divellere corpus, et undis spargere?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 25:10)
Talis prima Dares caput altum in proelia tollit, ostenditque umeros latos, alternaque iactat brachia protendens, et verberat ictibus auras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 15:7)
quantus ab occasu veniens pluvialibus Haedis verberat imber humum, quam multa grandine nimbi in vada praecipitant, cum Iuppiter horridus austris torquet aquosam hiemem et caelo cava nubila rumpit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 23:17)
It gravis Aulestes centenaque arbore fluctum verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 10:5)
Tollit se arrectum quadrupes et calcibus auras verberat effusumque equitem super ipse secutus implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 35:14)
illa haud minus urget obunco luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 27:14)
atque alius latum funda iam verberat amnem alta petens, pelagoque alius trahit humida lina;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 4:11)
desiderantem quod satis est neque tumultuosum sollicitat mare nec saevus Arcturi cadentis impetus aut orientis Haedi, non verberatae grandine vineae fundusque mendax arbore nunc aquas culpante, nunc torrentia agros sidera, nunc hiemes iniquas.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 3권, Poem 19)
ut horridis utrumque verberes latus, Auster, memento fluctibus;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 102)
barbarus heu cineres insistet victor et Vrbem eques sonante verberabit ungula, quaeque carent ventis et solibus ossa Quirini, (nefas videre) dissipabit insolens.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 164)

SEARCH

MENU NAVIGATION