라틴어 문장 검색

tardos queritur non ire dracones immeritasque movens alterno verbere pennas Sicaniam quaerit, cum nondum absconderit Idam.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:77)
qui cum parte dimidia lapides minutos vel nudam glaream receperint, aequentur superiecta terra, quae fuerat effossa.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 10:2)
ex ea parte agri, quae maxime displicebit, effossae glaebae et in fictili vaso madefactae dulci aqua permisceantur ac more faeculenti vini diligenter colatae gustu explorentur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 20:2)
At si triticeam in messem robustaque farra Exercebis humum solisque instabis aristis, Ante tibi Eoae Atlantides abscondantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 1:3)
Absconduntur autem altero et tricesimo die post autumnale aequinoctium, quod fere conficitur VIIII Kal.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:1)
quibus ferro recisis atque exstirpatis, parum quod superest inferioris soli rastris licet effodere et in fermentum congerere atque componere.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 3:2)
Alii negant esse nudandam vitem, quo melius contra iniuriam ventorum ferarumque fructum abscondat:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 19:2)
Laeva manu effoditur ante solis ortum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 3:5)
Ceterum Germanicus aliis quoque miraculis intendit animum, quorum praecipua fuere Memnonis saxea effigies, ubi radiis solis icta est, vocalem sonum reddens, disiectasque inter et vix pervias arenas instar montium eductae pyramides certamine et opibus regum, lacusque effossa humo, superfluentis Nili receptacula;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 61장1)
at legionibus cum damno labor, effodere rivos, quaeque in aperto gravia, humum infra moliri.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장7)
eoque tempore interiecto altius effossi specus, et contrahendae rursum multitudini gladiatorum spectaculum editur, inditis pontibus pedestrem ad pugnam.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XII, 57장3)
Octavia quoque, quamvis rudibus annis, dolorem caritatem, omnis adfectus abscondere didicerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 16장10)
retentusque omnis exercitus sub pellibus, quamvis hieme saeva adeo ut obducta glacie nisi effossa humus tentoriis locum non praeberet.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 35장6)
Nero tamen, ut erat incredibilium cupitor, effodere proxima Averno iuga conisus est;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 42장5)
is proximo in agro scrobem effodi iussit, quam Flavus ut humilem et angustam increpans, circumstantibus militibus, 'ne hoc quidem' inquit 'ex disciplina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 67장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION