라틴어 문장 검색

haec enim tradenda superbis dominis esse cum rege regnoque, si absistere bello et facere imperata velint.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 567:2)
cum victor equestri proelio rex parvo momento si adiuvisset debellatum esse clamaret, et opportune adhortanti supervenit phalanx quam sua sponte, ne audaci coepto deessent, Hippias et Leonnatus raptim adduxerant, postquam prospere pugnasse equitem acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 647:1)
cum et loco et praesidio valido inexpugnabilis urbs esset, abstitit incepto.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 748:1)
huius novi praesidii fama absistere oppugnatione simul Romanos regemque coegit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 148:1)
prius Antiochum, dein Ptolemaeum adire iussi et nuntiare, ni absistatur bello, per utrum stetisset, eum non pro amico nec pro socio habituros esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 234:1)
Anicius legatus missus erat, ducenti eruptione ex oppido facta amissi sunt ignaris Aeginiensibus debellatum esse.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 574:4)
-C. Popilius, qui ad Delum in praesidio navibus Macedoniam petentibus erat, postquam debellatum in Macedonia et statione summotos hostium lembos audivit, dimissis et ipse Attali navibus ad susceptam legationem peragendam navigare Aegyptum pergit, ut prius occurrere Antiocho posset quam ad Alexandreae moenia accederet.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 94:1)
cum Antiochus, Syriae rex, Ptolemaeum et Cleopatram, Aegypti reges, obsideret et missis ad eum a senatu legatis qui iuberent ab solo regis absisteret, editisque mandatis consideraturum se quid faciendum esset respondisset, unus ex legatis Popilius virga regem circumscripsit iussitque, ante quam circulo excederet, responsum daret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV Periocha2)
sed invictos ideo dicit, quia sequetur 'nec victi possunt absistere ferro'. 'possunt' autem 'absistere' mire ait, ac si diceret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 3062)

SEARCH

MENU NAVIGATION