라틴어 문장 검색

Fatigato quotidianum cubile tutissimum est:
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 9:1)
Proprie quaedam ad eum pertinent, qui ambulando fatigatur.
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., III Observationes circa corporum genera, aetates, et tempora anni. 9:4)
Idemque tempus et diutinis malis fatigatos, et ab aestate etiam proxima pressos, interimit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 9:1)
item viscerum et laterum dolores fatigant.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, I Quae anni tempora, quae tempestatum genera, quae partes aetatis, qualia corpora vel tuta vel morbis et qualibus opportuna sint. 23:2)
si genua quasi fatigata sunt, totumve corpus lassitudinem sentit.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, II De notis adversae valetudinis futurae. 3:12)
aut si id membrum ex levi causa fatigatum, aeque frigido calidoque offenditur, podagram, chiragramve, vel ejus articuli, in quo id sentitur, morbum futurum esse denuntiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VII Ex quibus notis singula morborum genera cognoscuntur. 6:5)
Isque morbus maxime pueros absumit usque ad annum decimum:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, VIII Quae notae spem salutis quae pericula ostendunt. 30:8)
Asclepiades, ubi aegrum triduo per omnia fatigaverat, quarto die cibo destinabat.
(켈수스, 의학에 관하여, 3권, IV De febrium curationum diversis generibus. 6:5)
Sed aliud periculum excipit, ne infirmum corpus in aqua frigida vexatum nervorum distentio absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 8:1)
Medicamentum ejus fortuitum est, uno die febris, quae humorem noxium absumat.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 23:3)
quae vel praecipue fatigare medicos solent;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 31:2)
Si ista parum juvant, solent imposita medicamenta adurentia ea capitula absumere.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 31:12)
purpureos cultus absumptique igne Valentis exuvias miserisque graves crateras ab Argis raptaque flagranti spirantia signa Corintho callidus ante pedes venientibus obicit hostis incassum;
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:241)
vos nulla fatigat cura diu maiora petens, non anxia mentem spes agit et longo tendit praecordia voto:
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:27)
iam poenas tuus iste dabit, iam debitus ultor inminet, et, terras qui nunc ipsumque fatigat aethera, non vili moriens condetur harena.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:194)

SEARCH

MENU NAVIGATION