라틴어 문장 검색

nam et Isocratis praestantissimi discipuli fuerunt in omni studiorum genere, eoque iam seniore (octavum enim et nonagesimum implevit annum) scholis Aristoteles praecipere artem coepit, noto illo (ut traditur) versu ex Philocteta frequenter usus:
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 17:1)
sunt enim velut regestae in hos , quos adolescens deduxerat, scholae, et si qua est in his culpa, tradentis est, sive eum movit id, quod Hermagoras prima in hoc loco posuit exempla ex quaestionibus iuris, sive quod Graeci vocant iuris interpretes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 142:2)
verum interim haec vel ad scholarum exercitationes pertinere credantur, nam et iniquorum ratio noscenda est, ut melius aequa tueamur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 260:2)
solent in scholis fingi materiae ad deliberandum similiores controversiis et ex utroque genere commixtae, ut cum apud C. Caesarem consultatio de poena Theodoti ponitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 272:1)
theodori schola, ut dixi, omnia refert ad capita.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 331:1)
vitioseque in scholis facimus, quod exordio semper sic utimur, quasi causam iudex iam noverit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 12:3)
nam id in schola liberum est, in foro rarum, ut sit idoneus suae rei quisque defensor.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 55:3)
illa vero frigida et puerilis est in scholis adfectatio, ut ipse transitus efficiat aliquam utique sententiam et huius velut praestigiae plausum petat, ut Ovidius lascivire in Metamorphosesin solet, quem tamen excusare necessitas potest res diversissimas in speciem unius corporis colligentem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 86:1)
Sed nos ducit scholarum consuetudo, in quibus certa quaedam ponuntur, quae themata dicimus, praeter quae nihil est diluendum, ideoque prooemio narratio semper subiungitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 117:1)
in schola etiam, ne color extra themata quaeratur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 179:4)
eius rei sine dubio neque disciplina ulla in scholis neque exercitatio traditur, et naturali magis acumine aut usu contingit haec virtus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 59:1)
id quo facilius accipiant iuvenes nondum scholam egressi, primo familiaribus magis ci aetati exemplis ostendam.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 190:3)
igitur et ille, quem instituimus, adolescens, quam maxime potest, componat se ad imitationem veritatis, initurusque frequenter forensium certaminum pugnam iam in schola victoriam spectet et ferire vitalia ac tueri sciat;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 286:1)
et scilicet multo magis in scholis, in quibus non solum contradictiones omittuntur, verum etiam materiae ipsae sic plerumque finguntur, ut dici pro parte altera possit.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 324:3)
rursus aliud in scholis permittendum semper, in foro rarum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 333:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION