라틴어 문장 검색

Ergo indigna fui, dixit, Fortuna, marito Accendisse rogum, gelidosque effusa per artus Incubuisse viro?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 1:24)
Chattica Teutonicos accendit spuma capillos:
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXVI Crines1)
mire autem recordatione beneficiorum iracundia accenditur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3745)
nunc quocumque modo diram fieri sic ostenditur, cum facit Aeneam ex Africa navigantem flammam e rogo Didonis adtendere, dixit enim 'quae tantum accenderit ignem causa latet' usque 'pectora ducunt'. cum enim dat ubique Aeneae auguriorum peritiam, ostendit scisse eum etiam haec signa inter diras referri:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 75)
martemque accendere cantu hemistichium hoc dicitur addidisse dum recitat.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 1651)
facem ivveni coniecit satis considerate facem iuveni iniecit, quae cito et exardescit et desinit, supra vero Amatae serpentem iniecit, quod in mulieribus semper viget venenum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 4561)
nam ut physici volunt, cum nubes ventis vehementer agitatae sunt, sic incalescunt, ut accendantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 42912)
miseretque pudetque sic Pallas nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 7841)
vltro aut 'insuper', aut 'antequam aliquis exposcat'. et bene ducis dignitatem servavit, ut non ideo faceret, quia quidam reposcebant, sed sua sponte accenderetur in proelium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 33)
pugnae accendit maioris imago subaudis 'eum'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5601)
asperque siti Sallustius "quod genus siti magis quam alia re accenditur".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4341)
medios cum sol accenderit aestus fere enim numina tunc videntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 4001)
"Sidera licet ignis accenderit et caelum licet sua materia suspenderit, licet terram fundaverit pondere et mare licet influxerit e liquore unde haec religio, unde formido, quae superstitio est?"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 5장 1:10)
quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae . quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relinquunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 38:2)
tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Laelius de Amicitia 97:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION