라틴어 문장 검색

Graves eius contiones aliquot fuerunt, acres accusationes tres eaeque omnes ex rei publicae contentione susceptae;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 79장 1:4)
Atque etiam viro forti, collegae meo, laus impertitur, quod eos, qui huius coniurationis participes fuissent, a suis et a rei publicae consiliis removisset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 14:3)
Etenim recordamini, Quirites, omnes civiles dissensiones, non solum eas, quas audistis, sed eas, quas vosmet ipsi meministis atque vidistis. L. Sulla P. Sulpicium oppressit [eiecit ex urbe]; C. Marium, custodem huius urbis, multosque fortes viros partim eiecit ex civitate, partim interemit. Cn. Octavius consul armis expulit ex urbe collegam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATIONES IN CATILINAM, ORATIO IN L. CATILINAM TERTIA 24:1)
esto, fecerit, si ita vis, Torquatus propter suas utilitates - malo enim dicere quam voluptates, in tanto praesertim viro - , num etiam eius collega P. Decius, princeps in ea familia consulatus, cum se devoverat et equo admisso in mediam aciem Latinorum irruebat, aliquid de voluptatibus suis cogitabat?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 79:1)
Q. Catulus, huius collegae et familiaris nostri pater, dilexit municipem tuum Roscium, in quem etiam illud est eius:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 79:8)
Metrodori vero, qui est Epicuri collega sapientiae, multa inpudentiora recitabat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER PRIMUS 113:5)
quid collega eius Iunius eodem bello nonne tempestate classem amisit, cum auspiciis non paruisset?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 7:5)
Bene Pericles, cum haberet collegam in praetura Sophoclem poëtam iique de communi officio convenissent et casu formosus puer praeteriret dixissetque Sophocles:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 185:3)
Nam L. quidem Crassus, cum esset admodum adulescens, non aliunde mutuatus est, sed sibi ipse peperit maximam laudem ex illa accusatione nobili et gloriosa, et, qua aetate qui exercentur, laude affici solent, ut de Demosthene accepimus, ea aetate L. Crassus ostendit id se in foro optime iam facere, quod etiam tum poterat domi cum laude meditari.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 62:2)
Nam ex accusatione et ex defensione constat;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:3)
quarum etsi laudabilior est defensio, tamen etiam accusatio probata persaepe est.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:4)
Etiam P. Sulpici eloquentiam accusatio illustravit, cum seditiosum et inutilem civem, C. Norbanum, in iudicium vocavit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 65:7)
qui eius collega fuit in censura.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, Liber Secundus 101:9)
Cum Collatino collegae Brutus imperium abrogabat, poterat videri facere id iniuste;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 50:2)
nondum enim C. Aquilius, collega et familiaris meus, protulerat de dolo malo formulas;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 75:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION