라틴어 문장 검색

uel cerae et adipis suillae tantundem una liquandum, deinde his uinum miscendum;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 5:4)
Si uero tumores etiam obcalluerunt et dolent, leuat spongia inposita, quae subinde ex oleo et aceto uel aqua frigida exprimitur, aut pari portione inter se mixta pix, cera, alumen.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 6:1)
At si tumor est, foueri quidem debet aqua egelida, in qua lentiscus aliaue uerbena ex reprimentibus decocta sit, induci uero medicamentum ex nucibus amaris cum aceto tritis, aut cerussa, cui contritae herbae muralis sucus sit adiectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 31장 7:1)
frigida aqua, uinum, acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 1장 1:3)
spongia uel ex aqua frigida uel ex uino uel ex aceto expressa;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 2장 1:5)
Inter emplastrum autem et pastillum hoc interest, quod emplastrum utique liquati aliquid accipit, in pastillo tantum arida medicamenta aliquo umore iunguntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:1)
arida medicamenta per se teruntur, deinde mixtis iis instillatur aut acetum aut si quis alius non pinguis umor accessurus est, et ea rursus ex eo teruntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 5:3)
arida medicamenta contrita umore non pingui, ut uino uel aceto, coguntur, et rursus coacta inarescunt, atque ubi utendum est, eiusdem generis umore diluuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 17장 6:4)
aceti cyathus.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 2:8)
At si lienis torquet, glandis, quam balanon *μ*υ*ρ*ε*ψ*ι*κ*η*ν Graeci uocant, cortex et nitrum paribus portionibus contunduntur, respergunturque aceto quam acerrimo.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 4:1)
aceti heminas tres.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 11:6)
faecis aridae aceti, spumae nitri, salis Hammoniaci, sinapis, cardamomi, radicis ex cucumere siluestri, resinae, singulorum P. #1108 VIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 16:2)
Satisque omnia abscedentia digerit murex combustus et bene contritus, aceto subinde adiecto.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 23:3)
sebi caprini ex irino liquati P. #1108 XX;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 35:4)
iridis P. #1108 I, quae in aceto quam acerrimo iacere per XX dies debet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 18장 35:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION