라틴어 문장 검색

Quo cutis inducta non fuerit, id linamentis erit contegendum, et super id spongia ex aceto deliganda.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VII, 33장9)
deinde sive os sive cartilago rasa est, nitro bene trito respergendum est:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장10)
supraque inponenda lana sucida oleo atque aceto madens.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 3장49)
Inter quae si sanguis fertur, spongia subinde in aceto tincta cohibendus est, occupandusque est obiectis linamentis et caput altius excitandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장37)
Eorumque aliquod oportet ex aceto mollitum per se super fissum fractumve os inponere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장42)
deinde super id aliquanto latius quam vulnus est eodem medicamento inlitum linteolum, et praeterea sucidam lanam aceto tinctam;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장43)
His factis, ea membrana acri aceto respergenda est, ut, sive aliquid sanguinis ex ea profluit, cohibeatur, sive intus concretus cruor remanet, discutiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 4장77)
Quod ubi incidit, diu leviterque id membrum perfricandum est ex oleo et sale et nitro, multumque aqua calida salsa fovendum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 10장169)
— Oportet autem ipsam inflammationem levare super sucida lana ex aceto inposita:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장34)
remotaque lana ceratum inponere ex cyprino factum, nitro quoque adiecto, donec omnis inflammatio finiatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 11장40)
celerius tantum et saepius id resolvendum est, multa magis aqua calida fovendum, diutius ex oleo et nitro ac sale perfricandum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 16장18)
Si quis in balineo aestuat, reficit hunc ore exceptum et in eo retentum acetum;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 3장 12:3)
Acrior fit adiecto uel oleo uel nitro uel melle:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 12장 8:2)
At acetum et id uinum, quod paucorum annorum uel austerum uel pingue est, in media materia est;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 18장 11:2)
acetum, omnia acria, acida, acerba, oleum;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 21장 1:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION