라틴어 문장 검색

quia in prima, secunda, tertia ac quarta acie superbia et fortitudo gentilium vincendo praecessit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:9)
in quinta vero acie, in qua lignum sanctae ac venerandae crucis ante regem et ejus socios praeferebatur, tota virtus infidelium coepit infirmari, humiliari et conculcari.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 135:10)
Hac regis exhortatione milites omnes et pedites roborati in spe vitae aeternae, inimicorum turmas operientes visas a longe, armis propere induuntur, lignumque Dominicum semper ante faciem suam habentes, grave praelium cum hostibus commiserunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 139:1)
Hoc praesidio illaeso et non superato ab universa legione relicto, Turci vehementer laetati sunt, quoniam munitio sua frustra a [0610A] Christianis turmis vallata, nunc illaesa et invicta remansit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 16:5)
CAP. X. - Turci cum Reymundo praelio decertant, et turmae Christianorum propter hostes in unum conglobatae mistim per solitudinem gradiuntur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 19:1)
Igitur sex dies completi sunt, et ecce Turci Donimanus, Solymanus, Carageth, Brodoan de Alippa, et a montanis Flaganiae, et omni regno Antiochiae, cum viginti millibus, viris sagittariis in arcu corneo et osseo obviam Christianorum turmis adfuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 26:1)
- Episcopus Mediolanensium omnem exercitum ad confessionem delictorum suorum cohortatur, et universa multitudo ad bellandos hostes in quinque acies cum ducibus suis ordinatur.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 29:2)
Post hanc benedictionem, et suae puritatis confessionem, Stephanus dux Burgundiae, miles clarissimus, ex suo populo sibi aciem constituit;
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:3)
Reymundus Tureopolos et Provinciales in sua acie retinuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:4)
Conradus vero, stabularius imperatoris Henrici III Alemanos, Saxones, Bojoarios, Lotharingos et universos Teutonicos in aciem sibi ascivit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:5)
Episcopus Lauduni, Engelradus, Milo, Wido, Hugo, Bardolfus de Breis, Walbertus de civitate Lauduni, omnes hi ex manu Francigenarum aciem ordinaverent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:6)
Episcopus vero Mediolanensis, Albertus de Blandraz, Wido frater illius, Otho de Altaspata, Hugo [0613C] de Montbeel, Wigbertus de Parma et universi Longobardi equites et pedites densissimam sibi aciem composuerunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 30:7)
- Longobardi, in prima fronte pugnantes, deficiunt, post quos reliquae acies cum ducibus fugientes, diffugiunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 31:2)
Conradus vero, miles imperterritus, videns bellum ingravescere, et Longobardos deficere ac fugam inire, repente advolans, cum sua acie irrupit, Turcos expugnans et dissipans a [0614A] prima hora diei usque post meridiem.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:4)
Stephanus item cum Burgundionibus volens subvenire attritis et fugitivis fratribus, cum sua acie irruens vehementer hostes expugnabat.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VIII 32:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION