라틴어 문장 검색

legitur ... somnoque qui facilis acquiescit, vilataque lassitudine et frigore.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).663)
somnoque quisquis facile adquiescit;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).666)
Nonne verba somno .... acquiescit glossema sunt pertinens ad:
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).672)
paulatim se cibo reficere, somno[que] quisquis facile acquiescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XVIII De intestinorum morbis, et primo de cholera. 5:7)
Ac puella vicesimo aetatis anno inter centuriones et milites, praesagio malorum iam vitae exempta, nondum tamen morte adquiescebat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIV, 64장1)
At Vitellianus exercitus, cui adquiescere Cremonae et reciperatis cibo somnoque viribus confectum algore atque inedia hostem postera die profligare ac proruere ratio fuit, indigus rectoris, inops consilii, tertia ferme noctis hora paratis iam dispositisque Flavianis impingitur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 22장1)
hic cum aliquamdiu in colloquio fuissent et diversi discessissent iamque procul Datames abesset, Mithridates, priusquam ad suos perveniret, ne quam suspicionem pareret, in eundem locum revertitur atque ibi, ubi telum erat infossum, resedit, ut si lassitudine cuperet acquiescere, Datamenque revocavit, simulans se quiddam in colloquio esse oblitum.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 11장 3:1)
Sic vir fortissimus, multis variisque perfunctus laboribus, anno acquievit septuagesimo.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 13장 1:1)
negante eo destinatos magistratus abesse oportere, ut praesentes honori adquiescerent, praetor designatus liberam legationem impetrauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 31장 1:2)
Nihilo lenior in conuictores Graeculos, quibus uel maxime adquiescebat, Xenonem quendam exquisitius sermocinantem cum interrogasset, quaenam illa tam molesta dialectos esset, et ille respondisset Doridem, relegauit Cinariam, existimans exprobratum sibi ueterem secessum, quod Dorice Rhodii loquantur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 56장 1:1)
mox etiam audita rebellione Germaniae fugam et subsidia fugae classes apparabat, uno solacio adquiescens transmarinas certe sibi superfuturas prouincias, si uictores Alpium iuga, ut Cimbri, uel etiam urbem, ut Senones quondam, occuparent;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 51장 3:1)
suspectus et in morte matris fuit, quasi aegrae praeberi cibum prohibuisset, uaticinante Chatta muliere, cui uelut oraculo adquiescebat, ita demum firmiter ac diutissime imperaturum, si superstes parenti extitisset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Vitellius, 14장 5:1)
amicos elegit, quibus etiam post eum principes ut et sibi et rei p. necessariis adquieuerunt praecipueque sunt usi.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 7장 2:2)
Multis ergo casibus defuncta et post excidium renata nunc tandem longa pace cuncta refovente sub tutela Romanae mansuetudinis adquiescit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 4장 25:1)
Tunc quidem sacrificio rite perpetrato reliquum noctis adquieturus in tabernaculum rediit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 18:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION