라틴어 문장 검색

Nec quemquam furentium cruoris horrenda species ad serum usque diem ab alacritate faciendi fortiter avertebat, hoc incitante, quod etiam defensorum plurimos cadere diversis ictibus videntes eminus laetabantur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 15장 14:1)
eadem semper contemplantibus aequaeua est ab ineunte pueritia ad obeuntem senectam, tot aetatis uices induit, tam uarias habitudines corporis participat, tot uultus eiusdem laetantis uel dolentis imitatur.
(아풀레이우스, 변명 13:8)
Pontianus ipse quod a matre donatum acceperat meo muneri acceptum ferebat, Pontianus me uitricum sibi contigisse intimis affectionibus laetabatur.
(아풀레이우스, 변명 94:7)
hos ego maxime admiror, quod homines sunt periti non propagandae uitis nec inoculandae arboris nec proscindendi soli:
(아풀레이우스, 플로리다 6:7)
quippe, si fides fabulis, Orpheus exilio desolatus, Arion nauigio praecipitatus, ille immanium bestiarum delenitor, hic misericordium beluarum oblectator, ambo miserrimi cantores, quia non sponte ad laudem, sed necessario ad salutem nitebantur eos ego impensius admirarer, si hominibus potius quam bestiis placuissent.
(아풀레이우스, 플로리다 17:19)
sed nequeo, quin ex plurimis, quae in te meritissimo admiramur, ex his plurimis quin uel paucissima attingam.
(아풀레이우스, 플로리다 17:24)
laetaberis.
(아풀레이우스, 변신, 1권 1:12)
"Quod beneficium etiam illum vectorem meum credo laetari:"
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:16)
"Iamque provecta vespera, abusi praesidio tenebrarum, Thrasyleonis caveam Demochari cum litteris illis adulterinis offerimus, qui miratus bestiae magnitudinem suique contubernalis opportuna liberalitate laetatus iubet nobis protinus gaudii sui gerulis decem aureos, ut ipse habebat, e suis loculis adnumerari."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:53)
"O nos beatas quas infantis aurei nutrimenta laetabunt."
(아풀레이우스, 변신, 5권117)
"Sed non diutius meis cladibus laetaberis, homicida:"
(아풀레이우스, 변신, 7권 25:11)
"Lumen certe non videbis, manu comitis indigebis, Chariten non tenebis, nuptias non frueris, nec mortis quiete recreaberis nec vitae voluptate laetaberis, sed incertum simulacrum errabis inter Orcum et solem;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:83)
Sed in quodam castello copia laetati largioris quaesticuli gaudiales instruunt dapes:
(아풀레이우스, 변신, 8권 17:2)
"Regina caeli, sive tu Ceres alma frugum parens originalis, quae, repertu laetata filiae, vetustae glandis ferino remoto pabulo, miti commonstrato cibo, nunc Eleusiniam glebam percolis;"
(아풀레이우스, 변신, 11권 2:1)
Confestim denique familiares ac vernulae, quique mihi proxumo nexu sanguinis cohaerebant, luctu deposito quem de meae mortis falso nuntio susceperant, repentino laetati gaudio varie quisque munerabundi ad meum festinant illico diurnum reducemque ab inferis conspectum.
(아풀레이우스, 변신, 11권 18:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION