라틴어 문장 검색

sed descripta ex veteri admodum exemplari, mundo scilicet ipso, et natura rerum et mentis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Epistola 3:8)
Quod si quis consensu jam inveterato tanquam temporis judicio moveatur, sciat se ratione admodum fallaci et infirma niti.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio 5:30)
Neque rursus, ubi sensus rem tenet, prehensiones ejus admodum firmae sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 22:5)
Sane si homines opera mechanica nudis manibus, absque instrumentorum vi et ope, aggressi essent, quemadmodum opera intellectualia nudis fere mentis viribus tractare non dubitarunt, parvae admodum fuissent res quas movere et vincere potuissent, licet operas enixas atque etiam conjunctas praestitissent.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:12)
Quin etiam aperte significamus et declaramus, eam quam nos adducimus philosophiam ad istas res admodum utilem non futuram.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 9:3)
Generationes mentis et manus numerosae admodum videntur in libris et opificiis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 17:1)
ubi contra, interpretationes, ex rebus admodum variis et multum distantibus sparsim collectae, intellectum subito percutere non possunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 58:3)
Itaque salutare admodum est, si mente sobria fidei tantum dentur quae fidei sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 139:10)
Quae enim scriptores Romani, aut Arabes, aut recentiores addiderunt, non multa aut magni momenti sunt:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 157:2)
sed nil admodum crescunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 175:5)
at pretia et praemia scientiarum sunt penes vulgus aut principes viros, qui (nisi raro admodum) vix mediocriter docti sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 219:5)
Atque experientiae fundamenta (quando ad hanc omnino deveniendum est) aut nulla, aut admodum infirma adhuc fuerunt;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 237:1)
Si qui diffidant, me videant, hominem inter homines aetatis meae civilibus negotiis occupatissimum, nec firma admodum valetudine (quod magnum habet temporis dispendium), atque in hac re plane protopirum, et vestigia nullius sequutum, neque haec ipsa cum ullo mortalium communicantem, et tamen veram viam constanter ingressum et ingenium rebus submittentem, haec ipsa aliquatenus (ut existimamus) provexisse:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 273:3)
quod si quis asserat se adhibita regula aut circumducto circino lineam magis rectam aut circulum magis perfectum posse describere, quam aliquem alium vi sola oculi et manus, is certe non admodum jactator fuerit.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 305:3)
At pars Operativa similiter, quae huic parti Contemplativae respondet, operationem extendit et promovet ab iis quae ordinario in natura inveniuntur ad quaedam proxima, aut a proximis non admodum remota;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION