라틴어 문장 검색

dictator autem parte altera subsidia et secundam aciem adortus circumagenti se ad dissonos clamores ac subitos tumultus hosti undique obiecerat victorem peditem equitemque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 301:1)
qui cum utramque mirabundam in se aciem vertisset, dictator exclamat Quinctium legatum et suos ab tergo adortos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 366:2)
cepere autem prius bello fatigatis Etruscis in societatem urbis agrorumque accepti, deinde festo die graves somno epulisque incolas veteres novi coloni nocturna caede adorti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 398:1)
signa nunc resistentia deseruntur ab antesignanis, nunc inter suos manipulos recipiuntur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 407:1)
itaque primo statim proelio cum dictator equitatu immisso antesignanos hostium turbasset, legionum inde signa inferri propere iussit signiferumque ex suis unum cunctantem occidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 508:1)
forte ea regione qua M.' Sergius tribunus militum praeerat castra adorti sunt ingentemque terrorem intulere, quia omnem excitam sedibus magna mole adesse crediderant.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 95:1)
ibi eum incomposito agmine neglegentius ab re bene gesta euntem adorti Aequi terrore iniecto in proximos compulere tumulos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 327:1)
itaque dum dictator dilectum per se Ardeae habet, magistrum equitum L. Valerium a - Veiis adducere exercitum iubet, parat instruitque quibus haud impar adoriatur hostes, interim Capitolinus exercitus stationibus vigiliisque fessus superatis tamen humanis omnibus malis cum famem unam natura vinci non sineret, diem de die prospectans ecquod auxilium ab dictatore appareret,
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 515:2)
tertiam partem ipse ad Volscos duxit nec procul a Lanuvio - ad Mecium is locus dicitur - castra oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 20:2)
adorti primo clamore atque impetu cepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 45:3)
emissum etiam signum Camilli iussu in hostium aciem ferunt, idque ut repeteretur concitatos antesignanos;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 83:1)
quos primo Camillus vallo circumdare et aggere atque operibus oppugnare est adortus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 89:1)
Veliterni coloni gestientes otio, quod nullus exercitus Romanus esset, et agrum Romanum aliquotiens incursavere et Tusculum oppugnare adorti sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 373:2)
et consul alter Fabius proeliis primum parvis, postremo una insigni pugna, cum hostes totis adorti copiis essent, Hernicos devincit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 106:2)
sequuntur Tullium antesignani omnes primoque impetu avertere hostem;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 163:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION