라틴어 문장 검색

iamdudum hune contra stimulis gravioribus ardet trux Atalantiades - necdum ille quierat - et infit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권338)
horruit irarum stimulis motaque verendum turbavit diadema coma:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권33)
"exundant stimuli, nudusque per ora stat furor, et trepidas incerto sanguine tendit exhauritque genas - acies huc errat et illuc - sertaque mixta comis sparsa cervice flagellat, sic Phryga terrificis genetrix Idaea cruentum elicit ex adytis consumptaque bracchia ferro scire vetat;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권58)
Nunc, age, quis stimulos et pulchrae gaudia mortis addiderit iuveni - neque enim haec absentibus umquam mens homini transmissa deis - memor incipe Clio, saecula te quoniam penes et digesta vetustas.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권280)
Illos ut stimulis ire in discrimen apertis audiit et sceleri nullum iam obstare pudorem, advolat et medias immittit Adrastus habenas, ipse quidem et regnis multum et venerabilis aevo.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권227)
Tunc vero accensae stimulis maioribus irae:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권267)
Nec tamen interdum pudeat tenuisse bidentem Aut stimulo tardos increpuisse boves, Non agnamve sinu pigeat fetumve capellae Desertum oblita matre referre domum.
(티불루스, Elegiae, 1권, poem 112)
agrariae legis tribuniciis stimulis plebs furebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber II 594:2)
acriores quippe aeris alieni stimulos esse, qui non egestatem modo atque ignominiam minentur sed nervo ac vinculis corpus liberum territent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 119:2)
ceterum is risus stimulos parvis mobili rebus animo muliebri subdidit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 358:1)
itaque tantos pudor stimulos admovit, ut ruerent in hostium tela alienatis a memoria periculi animis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 147:2)
haec non hostili modo odio, sed amoris etiam stimulis, amatam apud aemulum cernens, cum dixisset, non mediocri cura Scipionis animum pepulit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXX 182:1)
ibi Thoas praetor eorum conquestus iniurias Romanorum statumque Aetoliae, quod omnium Graeciae gentium civitatiumque inhonoratissimi post eam victoriam essent, cuius causa ipsi fuissent, legatos censuit circa reges mittendos, qui non solum temptarent animos eorum, sed suis quemque stimulis moverent ad Romanum bellum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 125:1)
"Nulli umquam contioni, Quirites, tam non solum apta sed etiam necessaria haec sollemnis deorum comprecatio fuit, quae vos admoneret hos esse deos, quos colere venerari precarique maiores vestri instituissent, non illos, qui pravis et externis religionibus captas mentes velut furialibus stimulis ad omne scelus et ad omnem libidinem agerent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 154:1)
Vtinam nunc stimulus in manu mihi sit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Asinaria, act 2, scene 426)

SEARCH

MENU NAVIGATION