라틴어 문장 검색

Sed si retro telum recipiendum, amplianda scalpello plaga est, quo facilius id sequatur, quoque minor oriatur inflammatio;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:1)
Quorum ubi aliquid detectum est, excipiendum hamo retuso est, abducendumque a scalpello.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 3:5)
Protinus autem ut alba et intenta se ostendit, tum scalpelli manubriolo deducenda a cute et carne est, eiciendaque cum eo, quod intus tenet.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 6장 4:1)
- Oportet conpresso digitis duobus oculo atque ita cute intenta scalpello transuersam lineam incidere, suspensa leuiter manu, ne uesica ipsa uulneretur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 2:1)
Si pus se ostendit, scalpello diuidi debet, et quicquid intus umoris est, exprimi;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 3:5)
deinde scalpelli manubriolo deducenda ab integris partibus sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 4:6)
deinde acum ponere, lini duo capita adprehendere, et per ea erecto ungue, si qua parte oculo inhaeret, manubriolo scalpelli deducere, donec ad angulum ueniat;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 6:8)
At ubi albo ipsius oculi palpebra inhaesit, Heraclides Tarentinus auctor est aduerso scalpello subsecare cum magna moderatione, ut neque ex oculo neque ex palpebra quicquam abscidatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 12:4)
oculoque et ceteris iunctis partibus bene obtectis, os ferramento adurendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:3)
Osse adusto curatio sequitur eadem, quae in ceteris ustis.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 16:7)
quo fit, ut omnes pilorum radices adustae emoriantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 18:4)
si ex senectute est, tenui ferramento id totum extrinsecus adurendum est, deinde melle inunguendum:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 27:6)
Frequens curatio est uenas in temporibus adurere, quae fere quidem in eiusmodi malo tument:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 45:1)
sed tamen, ut inflentur magisque se ostendant, ceruix ante modice deliganda est, tenuibusque ferramentis et retussis uenae adurendae, donec in oculis pituitae cursus conquiescat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 45:2)
ubi satis fluxit, tenuibus ferramentis adurere:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 7장 46:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION