라틴어 문장 검색

cornelii Lentuli et L. Decimius, legati in Graeciam missi, Corcyram peditum mille secum advexerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 385:2)
haec mandata ad eos cum pertulisset Antigonus adiecissetque, per quantam omnium praeparatam cura regis copiam ituri forent quibusque muneribus principes advenientes vestis, argenti equorumque excepturus rex esset, de his quidem se coram cognituros respondent, illud quod praesens pepigissent, interrogant, ecquid aurum, quod in singulos pedites equitesque dividendum esset, secum advexisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 317:1)
paucos post dies Anicius et Octavius classe sua advecti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 421:1)
nonne hac noctu nostra navis ex portu Persico venit, quae me advexit?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 1, scene 1366)
Quor igitur praedicas, te heri me vidisse, qui hac noctu in portum advecti sumus?
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 2, scene 2178)
atque illam geminos filios pueros peperisse conspicor;
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 121)
postquam pueros conspicati, pergunt ad cunas citi.
(티투스 마키우스 플라우투스, Amphitruo, act 5, scene 198)
sed quid ego apertas aedis nostras conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 2, scene 814)
Pro di immortales, Pistoclerum conspicor.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 24)
forte ut adsedi in stega, dum circumspecto, atque ego lembum conspicor longum, strigorem maleficum exornarier.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 2, scene 376)
quid vos maestos tam tristesque esse conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 418)
Tum piscatores, qui praebent populo pisces foetidos, qui advehuntur quadrupedanti crucianti cantherio, quorum odos subbasilicanos omnes abigit in forum, eis ego ora verberabo surpiculis piscariis, ut sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 4, scene 241)
Hegio Iovi disque ago gratias merito magnas, quom reducem tuo te patri reddiderunt quomque ex miseriis plurimis me exemerunt, quae adhuc carens dum huc fui sustentabam, quomque hunc conspicor in potestate nostra, quomque huius reperta est fides firma nobis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 5, scene 11)
nec quemquam conspicor alium in via.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 4, scene 14)
Oh, Epidicumne ego conspicor?
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 1, scene 110)

SEARCH

MENU NAVIGATION