라틴어 문장 검색

approbat tamen Deus pedestre carmen et benignus audit.
(프루덴티우스, Epilogus, Epilogus4)
Iamque fere spatio extremo fessique sub ipsam finem adventabant, levi cum sanguine Nisus labitur infelix, caesis ut forte iuvencis fusus humum viridisque super madefecerat herbas.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 13:7)
Ecce autem, primi sub lumina solis et ortus, sub pedibus mugire solum, et iuga coepta moveri silvarum, visaeque canes ululare per umbram, adventante dea.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 10:10)
"Externum cernimus," inquit, "adventare virum et partis petere agmen easdem partibus ex isdem et summa dominarier arce.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 5:11)
At parte ex alia, qua saxa rotantia late impulerat torrens arbustaque diruta ripis, Arcadas insuetos acies inferre pedestris ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci (aspera quis natura loci dimittere quando suasit equos), unum quod rebus restat egenis, nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 17:1)
ipse ardua montis per deserta iugo superans adventat ad urbem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 18:9)
Dimitte fugam et te comminus aequo mecum crede solo pugnaeque adcinge pedestri:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 26:6)
Nec vero a stabulis pluvia impendente recedunt longius aut credunt caelo adventantibus Euris, sed circum tutae sub moenibus urbis aquantur, excursusque breves temptant et saepe lapillos, ut cumbae instabiles fluctu iactante saburram, tollunt, his sese per inania nubila librant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 9:1)
tuque pedestribus dices historiis proelia Caesaris, Maecenas, melius ductaque per vias regum colla minacium.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 2권, Poem 122)
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque proiicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querella.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:13)
ergo ubi me in montes et in arcem ex Urbe removi, quid prius inlustrem Satyris Musaque pedestri?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Rusticani otii commoda cum urbanae vitae molestiis contendit.10)
multum enim supra prosam orationem et quam pedestrem Graeci vocant surgit, ut mihi non hominis ingenio sed quodam Delphici videatur oraculo dei instinctus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 82:2)
Sed postquam Antonius cum exercitu adventabat, Catilina per montis iter facere, modo ad urbem, modo in Galliam vorsus castra movere, hostibus occasionem pugnandi non dare.
(살루스티우스, The Catilinarian Conspiracy, 56장5)
Qui postquam Romam adventabant, senatus a Bestia consultus est, placeretne legatos Iugurthae recipi moenibus, iique decrevere, nisi regnum ipsumque deditum venissent, uti in diebus proximis decem Italia decederent.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 28장2)
Sed postquam dilapso tempore comitiorum dies adventabat, Albinus Aulo fratre in castris pro praetore relicto Romam decessit.
(살루스티우스, The Jugurthine War, 36장8)

SEARCH

MENU NAVIGATION