라틴어 문장 검색

Is enim, in quinta historiarum suarum bellum Iudaicum exorsus ab origine gentis, etiam de ipsa tam origine quam de nomine et religione gentis quae voluit argumentatus Iudaeos refert Aegypto expeditos sive, ut putavit, extorres vastis Arabiae in locis aquarum egentissimis, cum siti macerarentur, onagris, qui forte de pastu potum petituri aestimabantur, indicibus fontis usos ob eam gratiam consimilis bestiae superficiem consecrasse.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 16장 2:1)
Ad utrumque adhuc forsan alicui opiniones ethnicorum blandiantur, qui in ista causa adversus nos ita argumentari consuerunt:
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 1장 1:3)
Qui spectaculum primum a Circa [habent] Soli patri suo, ut volunt, editum affirmant, ab ea et circi appellationem argumentantur.
(테르툴리아누스, De Spectaculis, 8장 1:3)
qui dum quaeruntur, Zeuxippus constanti animo avertendi ab se criminis causa in contionem progressus errare ait homines, qui tam atrocem caedem pertinere ad illos semiviros crederent, multaque in eam partem probabiliter est argumentatus, quibus fidem apud quosdam fecit numquam, si sibi conscius esset, oblaturum se multitudini mentionemve eius caedis nullo lacessente facturum fuisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 347:1)
sed quid ego haec ita argumentor, tamquam non acceperim, sed fecerim hostes Gallos?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 606:1)
nec iure an iniuria caesi sint, argumentari refert.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 432:2)
et ne quid ipse aut prius inquisisse aut nunc criminose argumentari videretur, te quaerere ex iis quos nominasset iubebat an ferrum habuissent, ut, tamquam in re dubia, cum id quaesisses, quod ipsi fatentur, pro convictis haberentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 173:1)
praepositio enim nec adverbio iungitur nec praepositioni, 'usque' autem aut praepositio est aut adverbium.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 2892)
et sciendum est, Vergilium vites quoque arbores dicere, ut "nec setius omnis in unguem arboribus positis secto via limite quadret". et 'hactenus', ut multi volunt, una pars orationis est, et est adverbium significans 'hucusque'. alii duas partes volunt, pronomen et adverbium, ut sit 'tenus hac', sicut "et crurum tenus a mento pale- aria pendent";
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 12)
item quemadmodum probamus adverbia esse, quia dicimus 'docte facio', 'docte feci', 'docte fecisti', et mutato verbo remanet adverbium:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 2077)

SEARCH

MENU NAVIGATION