라틴어 문장 검색

Deinde nec ipsam hyperbolen potuit aequare.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 32:3)
Nunc iuvenem inparibus videre video concurrere fatis, Parcarumque dies et lux inimica propinquat, manifestumque esset Turnum utique periturum, sero tamen Iuppiter ipse duas aequato examine lances Sustinet, et fata inponit diversa duorum.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 39:4)
Deinde pollens sagittis inclytis arquitenes Sanctusque Delphis prognatus Pythius Apollo.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 8:3)
— cum tu arquitenes sagittis Pollens dea.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 8:5)
Quod enim eorum quibus notitia nobis in usu est potest annos hominis aequare?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, V. 11:2)
Nam pollex, qui nomen ab eo quod pollet accepit, nec in sinistra cessat, nec minus quam tota manus semper in officio est:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIII. 14:2)
Dein quis potest in animum inducere, simul atque oculos verteris incurrere imagines caeli maris litoris prati navium pecudum et innumerabilium praeterea rerum quas uno oculorum iactu videmus, cum sit pupula quae visu pollet oppido parva?
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 11:1)
Deinde qui in metallo aeris morantur semper oculorum sanitate pollent, et quibus ante palpebrae nudatae fuerant illic convestiuntur:
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XVI. 33:3)
At Figulus, cui cura deos secretaque coeli Nosse fuit, quem non stellarum Aegyptia Memphis Aequaret visu, numerisque moventibus astra, Aut hic errat, ait, nulla cum lege per aevum Mundus, et incerto discurrunt sidera motu:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 7:1)
Cum laceros artus, aequataque vulnera membris Vidimus, et toto quamvis in corpore caeso Nil animae letale datum, moremque nefandae Dirum saevitiae, pereuntis parcere morti.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 2권 2:77)
Stellatis axibus agger Erigitur, geminasque aequantes moenia turres Accipit:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 5:30)
Sed postquam vernus calidum Titana recepit Sidera respiciens delapsae portitor Helles, Atque iterum, aequatis ad iustae pondera Librae Temporibus, vicere dies:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 1:33)
tunc concolor Indo Maurus, inops Nasamon, mixti Garamante perusto Marmaridae volucres, aequaturusque sagittas Medorum, tremulum cum torsit missile, Mazax:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 6:65)
Facinus quos inquinat, aequat.
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 5권 3:38)
late pollente veneno, Ipse latet penitus congesto corpore mersus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 8:42)

SEARCH

MENU NAVIGATION