라틴어 문장 검색

quosdam rivos congestu harenae abdidit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 3장7)
sed feminarum inlustrium senatorumque plures per arenam foedati sunt.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XV, 32장5)
cautum severe ne equites Romani ludo et harena polluerentur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 62장11)
et Belius amnis Iudaico mari inlabitur, circa cuius os lectae harenae admixto nitro in vitrum excoquuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장5)
spatium velut aequoris electum quo Mosae fluminis os amnem Rhenum Oceano adfundit.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 23장5)
quodam autem muneris die Parthorum obsides tunc primum missos per mediam harenam ad spectaculum induxit superque se subsellio secundo collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 43장 4:1)
sed remedio harenarum atque harundinum confirmabatur.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 80장 1:3)
feminae famosae, ut ad euitandas legum poenas iure ac dignitate matronali exoluerentur, lenocinium profiteri coeperant, et ex iuuentute utriusque ordinis profligatissimus quisque, quominus in opera scaenae harenaeque edenda senatus consulto teneretur, famosi iudicii notam sponte subibant;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 35장 2:1)
ac ne quam suspicionem infirmitatis daret, castrensibus ludis non tantum interfuit, sed etiam missum in harenam aprum iaculis desuper petit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 72장 2:3)
Atellan[i]ae poetam ob ambigui ioci uersiculum media amphitheatri harena igni cremauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 27장 4:4)
equestrem ordinem ut scaenae harenaeque deuotum assidue proscidit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 30장 2:2)
hunc spectaculis detractum repente et in harenam deductum Thraeci et mox hoplomacho comparauit bisque uictorem constringi sine mora iussit et pannis obsitum uicatim circumduci ac mulieribus ostendi, deinde iugulari.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 35장 2:3)
peroraturus stricturum se lucubrationis suae telum minabatur, lenius comptiusque scribendi genus adeo contemnens, ut Senecam tum maxime placentem 'commissiones meras' componere et 'harenam esse sine calce' diceret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 53장 2:1)
exhibuit autem ad ferrum etiam quadringentos senatores sescentosque equites Romanos et quosdam fortunae atque existimationis integrae, ex isdem ordinibus confectores quoque ferarum et uaria harenae ministeria.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 12장 1:3)
ibi hortante eodem Phaonte, ut interim in specum egestae harenae concederet, negauit se uiuum sub terram iturum, ac parumper commoratus, dum clandestinus ad uillam introitus pararetur, aquam ex subiecta lacuna poturus manu hausit et:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 48장 3:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION