라틴어 문장 검색

nihil enim desiderabile concupiscunt, plusque in ipsa iniuria detrimenti est quam in iis rebus emolumenti, quae pariuntur iniuria.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER PRIMUS 69:2)
tute introspice in mentem tuam ipse eamque omni cogitatione pertractans percontare ipse te perpetuisne malis voluptatibus perfruens in ea, quam saepe usurpabas, tranquillitate degere omnem aetatem sine dolore, adsumpto etiam illo, quod vos quidem adiungere soletis, sed fieri non potest, sine doloris metu, an, cum de omnibus gentibus optime mererere, cum opem indigentibus salutemque ferres, vel Herculis perpeti aerumnas.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:3)
sic enim maiores nostri labores non fugiendos tristissimo tamen verbo aerumnas etiam in deo nominaverunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER SECUNDUS 152:4)
Ut vero conservetur omnis homini erga hominem societas, coniunctio, caritas, et emolumenta et detrimenta, quae ὠφελήματα et βλάμματα appellant, communia esse voluerunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER TERTIUS 90:1)
Haec igitur est nostra ratio, quae tibi videtur inconstans, cum propter virtutis caelestem quandam et divinam tantamque praestantiam, ut, ubi virtus sit resque magnae summe laudabiles virtute gestae, ibi esse miseria et aerumna non possit, tamen labor possit, possit molestia, non dubitem dicere omnes sapientes esse semper beatos, sed tamen fieri posse, ut sit alius alio beatior.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, LIBER QUINTUS 127:1)
detrimentum (Stoice, βλάμμα, κίνησισ κατα` κακίαν116 19 sqq.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 최선과 최악에 관하여, (NUMERI PAGINAS ET VERSUS INDICANT)138)
Una ex re satis praecipit, ut, quicquid sine detrimento commodari possit, id tribuatur vel ignoto;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER PRIMUS 68:6)
Ego vero si velim et nostrae civitatis exemplis uti et aliarum, plura proferre possim detrimenta publicis rebus quam adiumenta, per homines eloquentissimos importata;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER PRIMVS 38:1)
"O gnata, tibi sunt ante gerendae Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 61:2)
"O gnata, tibi sunt ante gerendae aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 61:2)
equidem adhuc miser in maximis meis aerumnis et luctibus hoc metu adiecto maneo Thessalonicae suspensus nec audeo quicquam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 8 4:9)
quem ita adfectum mea aerumna esse arbitror ut te ipsum consolari nemo possit.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 11 4:4)
scio nos nostris multis peccatis in hanc aerumnam incidisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER TERTIVS AD ATTICVM, letter 14 2:6)
quae cum ita sint, non est committendum ut iis paream quos contra me senatus, ne quid res publica detrimenti acciperet, armavit tibi sunt omnia commendata, quae commendationis meae pro tuo in nos amore non indigent.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DECIMVS AD ATTICVM, letter 8 14:5)
sed certe in collubo est detrimenti satis.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER DVODECIMVS AD ATTICVM, letter 6 2:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION