라틴어 문장 검색

Iam mea cycneas imitantur tempora plumas, inficit et nigras alba senecta comas, iam subeunt anni fragiles et inertior aetas, iamque parum firmo me mihi ferre grave est.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 81)
ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus, languidus in pratis gramina carpit equus, miles ubi emeritis non est satis utilis annis, ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares, sic igitur, tarda vires minuente senecta, me quoque donari iam rude tempus erat.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 87)
imperium sine fine docet, ne Romula virtus iam sit anus, norit ne gloria parta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 1권167)
tempore praescripto membra intemerata requirens tandem virgineam fastidit Vesta senectam.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2372)
"Vitium commune omnium est, Quod nimium ad rem in senecta attenti sumus.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act 5, scene 8121)
Immo etiam, quo tu minus scis aerumnas meas, Hae nuptiae non apparabantur mihi:
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 안드리아, act 4, scene 158)
At sic citius qui te expedias his aerumnis reperies.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 3, scene 110)
Nescis, Parmeno, Quantum hodie profueris mihi, et me ex quanta aerumna extraxeris.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 헤키라, act 5, scene 499)
Quamobrem omnes, quum secundae res sunt maxime, tum maxime Meditari secum oportet quo pacto adversam aerumnam ferant;
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act 2, scene 135)
sed enim gelidus tardante senecta sanguis hebet, frigentque effetae in corpore vires.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 16:7)
Tune illa senectae sera meae requies, potuisti linquere solam, crudelis?
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 17:6)
Namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati, populeas inter frondes umbramque sororum dum canit et maestum Musa solatur amorem, canentem molli pluma duxisse senectam, linquentem terras et sidera voce sequentem.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 10권 9:2)
sors ista senectae debita erat nostrae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 11권 6:15)
Hunc quoque, ubi aut morbo gravis aut iam segnior annis deficit, abde domo nec turpi ignosce senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 4:1)
frui paratis et valido mihi, Latoe, dones et precor integra cum mente nec turpem senectam degere nec cithara carentem.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 316)

SEARCH

MENU NAVIGATION