라틴어 문장 검색

Sed quemadmodum quaedam in oblectamentum ac iocum sic inligantur, ut eorum solutio imperito difficilis sit, quae illi, qui implicuit, sine ullo negotio paret, quia commissuras eorum et moras novit, nihilo minus illa habent aliquam voluptatem (temptant enim acumen animorum et intentionem excitant), ita haec, quae videntur callida et insidiosa, securitatem ac segnitiam ingeniis auferunt, quibus modo campus, in quo vagentur, sternendus est, modo creperi aliquid et confragosi obiciendum, per quod erepant et sollicite vestigium faciant.
(세네카, 행복론, Liber V 67:2)
Haec Demetrius noster utraque manu tenere pro fidentem iubet, haec nusquam dimittere, immo adfigere et partem sui facere eoque cotidiana meditatione perduci, ut sua sponte occurrant salutaria et ubique ac statim desiderata praesto sint et sine ulla mora veniat illa turpis honestique distinctio.
(세네카, 행복론, Liber VII 10:1)
fastigio tuo adfixus es.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber I 45:4)
ne avocari quidem se passa est, intenta in unam rem et toto animo adfixa.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 14:2)
Non immobilis deriguisti, non illic quasi et ipso affixus haesisti.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Cavete Proditorem.26)
tandemque raptum truncus ambusta sude medium per inguen stipite ingesto tenet, paulumque domino currus affixo stetit.
(세네카, 파이드라 15:44)
affixa inhaerent dona:
(세네카, Thyestes 673:1)
hic erat affixis viridis spelunca lapillis, pendebantque cavis tympana pumicibus, orgia Musarum et Sileni patris imago fictilis et calami, Pan Tegeaee, tui;
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 313)
Paret Atlantiades dictis genitoris et inde summa pedum propere plantaribus inligat alis, obnubitque comas et temperat astra galero.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권110)
"exsulibus quamquam patriaque fugatis nondum laeta Venus, tamen omnis corde resedit tristitia, adfixique animo cessere dolores."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 2권63)
venit hasta per armos Tydeos et laevum iuveni transverberat inguen labentemque adfigit equo;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권308)
dant clara meanti astra locum quosque ipsa polis adfixerat ignes.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권282)
sic ait, et frustra periturum missile summo adfixit clipeo, risit vocesque manumque horridus Aegides, ferrataque arbore magnos molitur iactus, nec non prius ore superbo intonat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권370)
Tulit itaque de puluere terrae illius secum inligans in linteo, cogitans, quod futurum erat, quia ad medellam infirmantium idem puluis proficeret;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. X.5)
et accipiens inligatum panno condidit in capsella, et rediit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XI. 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION