라틴어 문장 검색

Nec magna est putationis differentia cubantis et stantis rectae vineae:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 5장 18:1)
Sed iam de vineis satis diximus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 1:1)
Hoc enim nomine usurpant agricolae ramos truncosque prominentes, eosque vel propius ferro compescunt, vel longius promittunt, ut vites laxius diffundantur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 11:3)
Iamque viti constitutae certa lex ab agricolis imponitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 24:1)
Omnis tamen arboris cultus simplicior quam vinearum est, longeque ex omnibus stirpibus minorem impensam desiderat olea, quae prima omnium arborum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 1:1)
neglecta compluribus annis non ut vinea deficit, eoque ipso tempore aliquid etiam interim patrifamilias praestat, et cum adhibita cultura est, uno anno emendatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 8장 2:3)
Tertium, quo ipsas gemmas cum exiguo cortice in partem sui delibratam recipit, quam vocant agricolae emplastrationem;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 1:7)
Scio quosdam, Publi Silvine, prudentes agricolas pecoris abnuisse curam, gregariorumque pastorum velut inimicam suae professionis disciplinam constantissime repudiasse.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 1:1)
Neque infitior id eos aliqua ratione fecisse, quasi sit agricolae contrarium pastoris propositum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 머리말 1:2)
Nam cum in municipium Gaditanum ex vicino Africae miri coloris silvestres ac feri arietes, sicut aliae bestiae, munerariis deportarentur, M. Columella patruus meus acris vir ingenii, atque illustris agricola, quosdam mercatus, in agros transtulit, et mansuefactos tectis ovibus admisit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 2장 4:3)
Quare vel in primis hoc animal mercari tuerique debet agricola, quod et villam et fructus familiamque et pecora custodit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 1:10)
idque non solum nihil agricolam iuvat, sed et avocat desidemque ab opere suo reddit.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 12장 2:5)
Quippe villaticae pastiones, sicut pecuariae, non minimam colono stipem conferunt, cum et avium stercore macerrimis vineis et omni surculo atque arvo medeantur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 1장 2:1)
gallinarum vero plerumque agricolae cura solennis est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 1:3)
Sed nec haec tamen aliena est agricolae captantis undique voluptates acquirere, quibus solitudinem ruris eblandiatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 11장 1:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION