라틴어 문장 검색

"ite alacres, numquam vestri morientur honores, bellaque perpetuo memorabunt carmine Musae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 7권144)
concilium rex triste vocat, quaeruntque gementes, quis tripodas successor agat, quo provida laurus transeat atque orbum vittae decus, haud mora, cuncti insignem fama sancteque Melampode cretum Thiodamanta volunt, quicum ipse arcana deorum partiri et visas uni sociare solebat Amphiaraus aves, tantaeque haud invidus artis gaudebat dici similem iuxtaque secundum, illum ingens confundit honos inopinaque turbat gloria et oblatas frondes submissus adorat, seque oneri negat esse parem cogique meretur:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권125)
finduntur utroque tempora dividuique cadunt in bracchia crines, et non hoc metuens inopino limine vita exsiluit.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권207)
"ergo alacer trepidos sic erigit augur Achivos:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권64)
"satis haec inopina Pelasgis gaudia:"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권139)
ardentes alacer succendit Adrastus Argolicusque gener, sequitur iam tristior augur, iamque premunt muros - et adhuc nova funera narrat Amphion - miseramque intrarant protinus urbem, ni Megareus specula citus exclamasset ab alta:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 10권216)
etenim unde Mycenis adforet et vallum coniunx inopina subiret?
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권68)
"illic Poenarum exercita Thebis agmina et anguicomae ducunt vexilla sorores, ite alacres tantaeque, precor, confidite causae."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 12권309)
Erat autem Mellitus corporis quidem infirmitate, id est podagra, grauatus, sed mentis gressibus sanis alacriter terrena quaeque transiliens, atque ad caelestia semper amanda, petenda, et quaerenda peruolans.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. VII.6)
Optime omnibus placet, quaeque definierunt sanctorum canones patrum, nos quoque omnes alacri animo libentissime seruare.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUARTUS., CAP. V. 1:16)
Percipiensque alacer rediuiuae praemia uitae, Barbaricam rabiem, nomen et inde suum Conuersus conuertit ouans;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER QUINTUS., CAP. VII. 1:3)
inde, ut circumagi signa obvertique aciem viderunt in hostem, et dux, praeterquam quod tot insignis triumphis, etiam aetate venerabilis inter prima signa ubi plurimus labor periculumque erat se offerebat, increpare singuli se quisque et alios, et adhortatio in vicem totam alacri clamore pervasit aciem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VI 258:2)
Romani alacres ab statione obviam militi suo progressi, gratulantes laudantesque ad dictatorem perducunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 96:2)
nam et Fabius Decium collegam adpropinquare exclamavit, et pro se quisque miles adesse alterum consulem, adesse legiones gaudio alacres fremunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 187:1)
qui ut lictores praegredi viderunt Fabiumque esse consulem accepere, laeti atque alacres dis populoque Romano grates agunt quod eum sibi imperatorem misissent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 345:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION