라틴어 문장 검색

Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes undique enim densa Teucri inclusere corona, atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 27:24)
Tum vero amens formidine Turnus "Faune, precor, miserere," inquit, "tuque optima ferrum terra tene, colui vestros si semper honores, quos contra Aeneadae bello fecere profanos.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 29:4)
Ac neque eos iam frena virum neque verbera saeva non scopuli rupesque cavae atque obiecta retardant flumina correptosque unda torquentia montis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 10:8)
Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis, tum variae eludent species atque ora ferarum Fiet enim subito sus horridus atraque tigris squamosusque draco et fulva cervice leaena, aut acrem flammae sonitum dabit atque ita vinclis excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 16:10)
delirus et amens undique dicatur merito.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:20)
praeterea quae fiunt spatio, sive cum syllaba correpta producitur, ut Italiam fato profugus, seu longa corripitur, ut unius ob noxam et furias, extra carmen non deprehendas;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 166:2)
iam illa minora, in quibus maxime studiosi eius rei fatigantur, qui verba paulum declinata varie et multipliciter ad veritatem reducunt aut correptis aut porrectis, aut adiectis aut detractis, aut permutatis litteris syllabisve.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 252:1)
ut longis syllabis omnibus apponere apicem ineptissimum est, quia plurimae natura ipsa verbi quod scribitur patent, sed interim , cum eadem littera alium alium intellectum, prout correpta vel producta est, facit;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 268:1)
amentis est enim superstitione praeceptorum contra rationem causae trahi.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 174:3)
Tullius Marcellinus, quem optime noveras, adulescens quietus et cito senex, morbo et non insanabili correptus sed longo et molesto et multa imperante, coepit deliberare de morte.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 9, letter 77 5:1)
Aut si stulti et amentis est mala non timere, quo quis prudentior est, hoc timebit magis."
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 11, letter 85 25:6)
Quo raperis amens?
(세네카, 아가멤논 5:19)
amens cucurri.
(세네카, Controversiae, book 2, Abdicauit quidam filium; abdicatus se contulit ad meretricem; ex illa sustulit filium. aeger ad patrem misit: cum uenisset, commendauit ei filium suum et decessit; pater adoptauit puerum. ab altero filio accusatur dementiae. 1:8)
(decretum non expectasse, sed amentem et attonitum protinus procurrisse.
(세네카, Controversiae, book 7, Thema: Proditionis sit actio. Pater et filius imperium petierunt: praelatus est patri filius. bellum commisit cum hoste; captus est. missi sunt decem legati ad redimendum imperatorem. euntibus illis occurrit pater cum auro; dixit, filium suum crucifixum es 14:5)
Ut frigidam aegris negamus et lugentibus ac sibi iratis ferrum, ut amentibus, quidquid contra se usurus ardor petit, sic omnino, quae nocitura sunt, impense ac summisse,non numquam etiam miserabiliter rogantibus perseverabimus non dare.
(세네카, 행복론, Liber II 56:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION