라틴어 문장 검색

Vitiosi oculi sunt, qui lucem reformidant, caeci, qui non vident ;
(세네카, 행복론, Liber III 6:1)
Testes ingratorum omnium deos metuit, urit illum et angit intercepti beneficii conscientia.
(세네카, 행복론, Liber III 76:1)
alioqui multa timore contumeliarum aut taedio necessaria omittemus publicisque et privatis officiis, aliquando etiam salutaribus non occurremus, dum muliebris nos cura angit aliquid contra animum audiendi.
(세네카, De Constantia, Liber II ad Serenum nec iniuriam nec contumeliam accipere sapientem (De Constantia Sapientis) 100:1)
Scias licet idem viris bonis esse faciendum, ut dura ac difficilia non reformident nec de fato querantur, quicquid accidit boni consulant, in bonum vertant.
(세네카, De Providentia, book 1 12:2)
Hoc est propositum deo quod sapienti viro, ostendere haec quae vulgus appetit, quae reformidat, nec bona esse nec mala ;
(세네카, De Providentia, book 1 54:2)
nam si omnia alia quibus angimur compares, mortes, aegrotationes, metus, desideria, dolorum laborumque patientiam, eum iis quae nobis mala pecunia nostra exhibet, haec pars multum praegravabit.
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 72:2)
nec quod nefandas hauseris angit dapes - quod non parans!
(세네카, Thyestes 1128:1)
Olim concupivi te cernere et ut meo te dares conspectui meo angebar amore.
(HISTORIA SEPTEM SAPIENTUM, 18. Septimi sapientis prima historia: Juvenis femina 1:31)
"aut exsecrantur aut reformidant."
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Montio suo salutem 8:11)
nunc autem vir alieni non appetens, sui parcus possessionis antiquae a se alienatae non tam damno angitur quam pudore;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 3권, Sidonius Hypatio suo salutem 2:4)
Angit me nimis damnum saeculi mei nuper erepto avunculo tuo Claudiano oculis nostris, ambigo an quempiam deinceps parem conspicaturis.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Sidonius Petreio suo salutem 1:1)
et nisi me immerito queri iudicaretis, dicere auderem tam praecipitis animi esse plerosque tamque periculosi, ut sacrosanctam sedem dignitatemque affectare pretio oblato non reformident, remque iam dudum in nundinam mitti auctionemque potuisse, si quam paratus invenitur emptor, venditor tam desperatus inveniretur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Agroecio salutem 2:1)
esto, sit indulgentia dignum, quod reformidant catuli tui bestiis appropinquare terribilibus corpulentisque:
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Namatio suo salutem. 11:3)
angunt sua gaudia matrem, tunc libare dapes Baccheaque munera Chiron orat et attonitae varia oblectamina nectens elicit extremo chelyn et solantia curas fila movet leviterque expertas pollice chordas dat puero, canit ille libens immania laudum semina:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권84)
inde vagis omen felix Euploea carinis quaeque ferit curvos exserta Megalia fluctus, angitur et domino contra recubante proculque Surrentina tuus spectat praetoria Limon.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 2권, Villa Surrentina Pollii Felicis33)

SEARCH

MENU NAVIGATION