라틴어 문장 검색

" Animosa vox videtur et regia, cum sit stultissima.
(세네카, 행복론, Liber II 65:4)
Rutilius noster animosius, cum quidam illum consolaretur et diceret instare arma civilia, brevi futurum, ut omnes exules reverterentur :
(세네카, 행복론, Liber VI 187:1)
nullam adhuc vocem audii ex bono lenique animosam.
(세네카, ad Neronem Caesarem: de clementia, Liber II 9:2)
" Multo mihi vox matris videtur animosior;
(세네카, De Consolatione ad Helvium, Liber XII, ad Helviam matrem: de consolatione 114:6)
Labant humana ac fluunt neque ulla pars vitae nostrae tam obnoxia aut tenera est quam quae maxime placet, ideoque felicissimis optanda mors est, quia in tanta inconstantia turbaque rerum nihil nisi quod praeterit certum est.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 130:6)
Germanis quid est animosius ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber I 63:7)
Adice quod, cum indignatio eius a nimio sui suspectu veniat et animosa videatur, pusilla est et angusta ;
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 34:1)
At volgus animosa miratur et audaces in honore sunt, placidi pro inertibus habentur.
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 233:2)
Ne illa quidem quae videntur confusa et incerta, pluvias dico nubesque et elisorum fulminum iactus et incendia ruptis montium verticibus effusa, tremores labantis soli aliaque quae tumultuosa pars rerum circa terras movet, sine ratione, quamvis subita sint, accidunt, sed suas et illa causas habent non minus quam quae alienis locis conspecta miraculo sunt, ut in mediis fluctibus calentes aquae et nova insularum in vasto exsilientium mari spatia.
(세네카, De Providentia, book 1 4:1)
Hanc quoque animosam Demetri fortissimi viri vocem audisse me memini:
(세네카, De Providentia, book 1 58:1)
Erras enim, si putas animosius detrimenta divites ferre ;
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 73:3)
Eo magis convulneraberis et confodieris, quia nescis praebere iugulum At tu et vives diutius et morieris expeditius, qui ferrum non subducta cervice nec manibus oppositis sed animose recipis."
(세네카, De Tranquillitate Animi, Liber IX, ad Serenum: de tranquillitate animi 101:3)
Nihil enim pravi, nihil lubrici superest, nihil in quo arietet aut labet.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 41:2)
Ego divitias et praesentis et absentis aeque contemnam, nec si aliubi iacebunt, tristior, nec si circa me fulgebunt, animosior.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 101:3)
hinc, qua tepenti vere labatur dies, Tyriae per undas vector Europae nitet;
(세네카, Hercules Furens 1:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION