라틴어 문장 검색

hora diei nona, septuagesimo et sexto aetatis anno, diebus V et XXX minus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 100장 1:5)
Iulius ergo Caesar decem dies observationi veteri superadiecit, ut annum trecenti sexaginta quinque dies, quibus sol lustrat zodiacum, efficerent:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 6:1)
Sed hunc quoque errorem sero deprehensum correxit Augustus, qui annos duodecim sine intercalari die transigi iussit, ut illi tres dies qui per annos triginta et sex vitio sacerdotalis festinationis excreverant sequentibus annis duodecim nullo die intercalato devorarentur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XIV. 14:3)
Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 18장2)
e Flandria et ab Antverpia et Frisia caeterisque Galliae partibus se venisse fatentes, et piratas annis octo usque ad hanc diem se fuisse.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 28:6)
Itaque dierum saeculi reminiscere et generationum annorum antiquorum, qui omnes transierunt, et inde accipe sensum.
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 240:10)
In primo et sexcentesimo anno vitae Noe, primo die mensis imminutam aquam dicit a facie terrae;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 20장 2:1)
Et cum nudatis litigatoribus dies cesserint et menses et anni, tandem obtrita vetustate controversia intromissa, ipsa capita splendoris ingressa, alia secum advocatorum simulacra inducunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 4장 19:1)
Hoc anno paucis ante solstitium aestivale diebus in territorio Augustodunense aere in tempestatem subita mutatione converso ingens fragmentum ex glacie simul cum grandine decidisse narratur, cuius longitudo quindecim, latitudo septem, crassitudo duos pedes habuisse dicitur.
(ANNALES REGNI FRANCORUM (ANNALES LAURISSENSES MAIORES), 824 304:1)
Et induit se Ionathas stola sancta septimo mense, anno centesimo sexagesimo, in die sollemni Scenopegiae; et congregavit exercitum et fecit arma copiosa.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 10장21)
Supersunt tamen de anno tres reliqui menses et dies quinque et viginti, quos absumamus aut in satione trimestrium aut in vecturis faeni et pabulorum et stercoris aliorumque utensilium.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 9:5)
Ceterum postulandis reis tam continuus annus fuit ut feriarum Latinarum diebus praefectum urbis Drusum, auspicandi gratia tribunal ingressum, adierit Calpurnius Salvianus in Sextum Marium:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER IV, 36장1)
Turbatus his Nero et propinquo die quo quartum decimum aetatis annum Britannicus explebat, volutare secum modo matris violentiam, modo ipsius indolem, levi quidem experimento nuper cognitam, quo tamen favorem late quaesivisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XIII, 15장1)
quis ille dies foret quo sexaginta aetatis annos et duos filios iuvenes bello permitteret?
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 74장11)
Die Martii quarto, Christi anno millesimo septingentesimo octogesimo nono, formam reipublicae novam lucem videre, a Congressu populoque statutum fuerat;
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.59)

SEARCH

MENU NAVIGATION