라틴어 문장 검색

progressus armatus cum satellitibus armatis est in medium fere interiacentis campi;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXII 500:2)
conloquentem eum cum suis satelles a praefecto missus cum accerseret, sensit proditum consilium esse hortatusque est coniuratos qui aderant, ut potius quam extorti morerentur, arma secum caperent.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 286:1)
cum suspectos quosdam civium haberet, eductis in campum omnibus copiis - dromon ipsi vocant - positis armis ad contionem vocari iubet Lacedaemonios atque eorum contioni satellites armatos circumdedit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 310:1)
has condiciones quamquam ipse in secreto volutaverat cum amicis, vulgo tamen omnes fama ferebant, vanis, ut ad ceteram fidem, sic ad secreta tegenda satellitum regiorum ingeniis.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 435:1)
mercennarii milites et pretia militiae casura in pace aegre ferebant et reditum sibi nullum in civitates videbant, infensas non tyrannis magis quam satellitibus eorum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 438:1)
Nabidis dominationis satellitem factum populum Romanum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 485:1)
satellites tyranni in media fere acie consistebant;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 418:4)
primo a mari circumfusa turba amicorum ac satellitum procedebat, deinde extenuabant paulatim angustiae agmen.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 163:1)
et ceteri quidem, etiam amicorum et satellitum turba, postquam cadentem videre, diffugiunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 166:2)
ad corpus regis primo amici, deinde satellites ac servi concurrerunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 169:1)
quidam ex satellitibus secuti latronum vestigia, cum usque ad iugum Parnasi nequiquam fatigati pervenissent, re infecta redierunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 171:1)
magnus comitatus fuit regius cum amicorum tum satellitum turba stipante.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 407:1)
ipse > centum hostiis sacrificio regaliter Minervae, quam vocant Alcidemon, facto cum purpuratorum et satellitum manu profectus Citium est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 541:1)
Sequimini, satellites.-
(티투스 마키우스 플라우투스, Miles Gloriosus, act 1, scene 1109)
nam apsque foret te, sat scio in alto distraxissent disque tulissent satellites tui me miserum foede bonaque omnia item una mecum passim caeruleos per campos:
(티투스 마키우스 플라우투스, Trinummus, act 4, scene 111)

SEARCH

MENU NAVIGATION