라틴어 문장 검색

Interea dum in hac urbe Ptolemaide magna fieret desolatio, et vix catena portus hostibus obsisteret ne urbem apprehendissent, rex Baldewinus, et Bertrannus ab Antiochia et Rohas cum omni manu adhuc indivisa reditum parabant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 58:3)
Descendentes itaque sicut decretum erat, portas intraverunt auxilio et consensu ammiraldi, moenia apprehendentes, cives regis ditioni subjicientes.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 70:8)
- Ammiraldus idem cum Tankrado Vetule obsidione cingens, civibus urbe erumventibus, vix fuga elapsus est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 91:2)
Videntes autem defensores quia jactus lapidum nequaquam sustinere possent, in cujusdam noctis silentio ignem quibusdam ligneis aedificiis immittentes, diffugio elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XI 94:2)
His ita captis, his occisis, paucis vero elapsis, Dochinus, apud quem sperabant refugium, valde molestatus, sine mora quingentos milites in sagitta et arcu peritos ad urbem Tyriorum direxit ut praevenirent regis obsidionem, et regi suisque ab urbe resistentes, in conventione solidorum civibus subvenirent.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 8:2)
Vix itaque rege elapso, et Turcis loca campestria victoriose obtinentibus, altera die Rotgerus, successor et haeres Antiochiae, filius sororis Tankradi, cum quadringentis equitibus et sex centis peditibus adfuit, mire molestatus de regis infortunio et suorum casu, et quia itineris tardatione hesterno praelio ei ad opem esse non potuit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 24:1)
His econtra non minus valide se defendentibus, ac omni genere armorum sagittarumque jaculatione viriliter pro anima pugnantibus, postremo post nimium bellicum laborem a mane usque ad medium diem utrinque gravatis, fere gentilium navis, quae dicitur cattus, ab eorum manibus defensa et elapsa est.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 34:11)
quem acutissimo ferro pariter trans praecordia figentes, haec prorsus ignorantem exstinxerunt, fugaque elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 36:8)
et amplius fletum congeminassent, nisi timor esset, quem in terra undique hostili apprehenderunt in tanti principis amissione.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 56:7)
Pedites vero Christianorum de sexaginta vix decem per devia et opaca loca elapsi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER XII 62:19)
Quare Dominus apprehendens eum per manum sublevaviteum, dicens:
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER I 39:21)
Nam et Salomon in Proverbiis dixit,"Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transit et impaciens commisceturrixe alterius."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 54:13)
Sicut qui apprehendit auribus canem, itaqui transit et impatiens commiscetur alterius rixæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, ARS LOQUENDI ET TACENDI 4:9)
"Sicut qui apprehendit auribus canem, sic qui transitet impatiens commiscetur alterius rixæ.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 245:24)
Hoc enim faciunt apprehensa in virtutibus animae sensibilis, quod faciunt dispositiones activarum et passivarum qualitatum in corporibus;
(알베르투스 마그누스, De Fato, Art. 2. Quid sit fatum 11:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION