라틴어 문장 검색

Lacus vero aut stagna quae piscibus vivis coercentur clausa, suo atque proprio nomine piscinas nominaverunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XX 8:1)
Sed qui ab aestiva et solstitiali orientis meta venit, Latine 'aquilo,' βορέασ Graece dicitur, eumque propterea quidam dicunt ab Homero αἰθρηγενέτην appellatum;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 10:1)
'aquilo,' 'volturnus,' 'eurus,' quorum medius eurus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 12:1)
eurum, austrum, aquilonem, favonium, a quattuor caeli partibus, quas quasi primas nominavimus, oriente scilicet atque occidente latioribus atque simplicibus, non tripertitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXII 17:2)
Quid observatum sit in undarum motibus, quae in mari alio atque alio modo fiunt austris flantibus aquilonibusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 1:1)
Hoc saepenumero in undarum motu, quas aquilones venti quique ex eadem caeli regione aer fluit, faciunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 2:1)
Nam fluctus, qui flante aquilone maximi et creberrimi excitantur, simul ac ventus posuit, sternuntur et conflaccescunt et mox fluctus esse desinunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 3:1)
̓́Ενθα νότοσ μέγα κῦμα ποτι` σκαιο`ν ῥίον ὠθεῖ, contra autem de , quem aquilonem nos appellamus, alio dicit modo:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 8:2)
Ab aquilonibus enim, qui alti supernique sunt, fluctus excitatos quasi per prona volvi dicit, ab austris autem, his qui humiliores sunt, maiore vi quadam propelli sursum atque subici.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 10:1)
Id quoque a peritissimis rerum philosophis observatum est, austris spirantibus mare fieri glaucum et caeruleum, aquilonibus obscurius atriusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXX 11:1)
LABERIUS in Lacu Averno mulierem amantem, verbo inusitatius ficto, amorabundam dixit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, XV 2:1)
Cumque propinquaret lacui, quo dicta probaret, Hunc putat introrsum, sua dum nat ymago deorsum.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIV. De uulpe et leone 15:14)
Cumque lacum quendam, quo se putat esse ferendam, Tanti latronis procul aspexisset in (h)oris, Ossaque cum spinis quam plura iacere sub imis, Se metuente mori, cum sit locus ipse timori, Incumbens hosti, laniabat acumine rostri;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XVI. De coruo et angue 17:18)
Et eum, qui ab aquilone est, procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam: facies eius contra mare orientale, et extremum eius ad mare occidentale; et ascendet foetor eius, et ascendet putredo eius, quia magna operatus est.
(불가타 성경, 요엘서, 2장20)
Et fugient a mari usque ad mare; et ab aquilone usque ad orientem circuibunt, quaerentes verbum Domini, et non invenient.
(불가타 성경, 아모스서, 8장12)

SEARCH

MENU NAVIGATION