라틴어 문장 검색

ad fores tantum Iudaeo aditus, limine praeter sacerdotes arcebantur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 8장4)
neuter ducum cunctator, sed arcebat latitudo camporum suopte ingenio umentium;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 14장4)
insequenti quoque anno Gaio Marcello, qui fratri patrueli suo Marco in consulatu successerat, eadem temptante collegam eius Aemilium Paulum Gaiumque Curionem uiolentissimum tribunorum ingenti mercede defensores parauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 29장 1:2)
regnum Aegypti uictor Cleopatrae fratrique eius minori permisit, ueritus prouinciam facere, ne quandoque uiolentiorem praesidem nacta nouarum rerum materia esset.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 35장 1:2)
praeterea notatissimum est, Claudios omnis, excepto dum taxat P. Clodio, qui ob expellendum urbe Ciceronem plebeio homini atque etiam natu minori in adoptionem se dedit, optimates adsertoresque unicos dignitatis ac potentiae patriciorum semper fuisse atque aduersus plebem adeo uiolentos et contumaces, ut ne capitis quidem quisquam reus apud populum mutare uestem aut deprecari sustinuerit;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 2장 4:1)
Cyzicenis in ciues R. uiolentius quaedam ausis publice libertatem ademit, quam Mithridatico bello meruerant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 37장 3:3)
Puteolis et Ostiae singulas cohortes ad arcendos incendiorum casus collocauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 25장 2:4)
formam aedificiorum urbis nouam excogitauit et ut ante insulas ac domos porticus essent, de quarum solariis incendia arcerentur;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 16장 1:1)
numquam antea somniare solitus occisa demum matre uidit per quietem nauem sibi regenti extortum gubernaculum trahique se ab Octauia uxore in artissimas tenebras et modo pinnatarum formicarum multitudine oppleri, modo a simulacris gentium ad Pompei theatrum dedicatarum circumiri arcerique progressu;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:2)
R. administratam, egitque aliquanto inciuilius et uiolentius, siquidem suspectissimum quemque sibi summissis qui per theatra et castra quasi consensu ad poenam deposcerent, haud cunctanter oppressit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Titus, 6장 1:4)
Quibus quo cariora ornamenta sunt, violentius detrahebantur:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 3권, 11장 24:2)
naves nec habebat rex et, si admovisset, pendentes et instabiles missilibus arceri poterant.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 2장 11:4)
Mazaeo praetori sex milia data, quibus hostem transitu amnis arceret:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 9:1)
Nee sane alius amnis ad Orientis plagam tam violentus invehitur multorum torrentium non aquas solum, sed etiam saxa secum trahens.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 9장 18:1)
Inde torrens et saxorum, per quae incurrit, asperitate violentior terram praeceps subit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 4장 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION