라틴어 문장 검색

Inter haec Dymnus haud ignaras, quam ob causam accerseretur a rege, gladio, quo forte erat cinctus, graviter se vulnerat occursuque satellitum inhibitus perfertur in regiam.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 7장 32:1)
Leonnatus, dum avide ruentes barbaros submovet, cervice graviter icta semianimis procubuit ante regis pedes.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 19:2)
Hic quoque graviter saucius tantam vim hostium ultra sustinere non poterat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 5장 20:3)
Graviter mortem eius tulit rex existimans indignationis esse, non paenitentiae testem, utique postquam falso insimulatum eum nimium invidorum gaudium ostendit.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 9권, 7장 29:1)
8. Quibus autem sacratum ydioma remansit nec aderant nec exercitium commendabant, sed graviter detestantes stoliditatem operantium deridebant.
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 48:1)
nam videtur sicilianum vulgare sibi famam pre aliis asciscere eo quod quicquid poetantur Ytali sicilianum vocatur, et eo quod perplures doctores indigenas invenimus graviter cecinisse, puta in cantionibus illis
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 96:2)
quatuorque glandes plumbeae per tunicam transiere, attamen incolumis evasit, omnibus aliis praefectis aut interfectis, aut graviter vulneratis.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT PRIMUM.77)
Claustra tormentis plurimis majoribus munita invasit expugnavitque, at hoc certamine milites multos amisit, adeoque graviter vulneratus ipse, ut de loco, ubi pugna conserebatur, asportari cogeretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT SEXTUM.65)
" Nil, " inquit, " quod mihi unquam accidit, tam graviter me pigebat, quam charta a praefectis istis ad consilium Novae Caesareae publicum missa.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DUODECIMUM.25)
Quod cum Washingtonius comperit, villicum suum graviter objurgavit, et dixisse fertur, " sese aedificia sua omnia comburi, quam auxilium ullum de fundo suo ad hostes asportari aut deferri, maluisse.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.29)
Quod si sese recipere coepisset Cornwallis, et si exercitus ejusfugatus, aut captus fuisset, nobilis istius ducis temeritas magis reprehendenda, quam virtus aut fortitudo in graviter seque exercitumque defendendo, laudanda videretur.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM TERTIUM.59)
Sed quod ardenter volebam, moderate dissimulare non poteram.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 1:5)
Libidinosa mens ardentius honesta persequitur et, quod non licet, dulcius suspicatur.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 7:4)
densae caelum abscondere tenebrae nube una subitusque antemnas inpulit ignis, cum se quisque illo percussum crederet et mox attonitus nullum conferri posse putaret naufragium velis ardentibus, omnia fiunt talia, tam graviter, si quando poetica surgit tempestas, genus ecce aliud discriminis audi et miserere iterum, quamquam sint cetera sortis eiusdem pars dira quidem, sed cognita multis et quam votiva testantur fana tabella plurima;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII4)
Nam quid Romulo ardentius?
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, ANACEFALAEOSIS DE SEPTEM REGIBUS 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION