라틴어 문장 검색

et obtinuerunt legem de manu gentium et de manu regum et non dederunt cornu peccatori.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 2장48)
Et audivit Demetrius quia ce cidit Nicanor et exercitus eius in proelio et apposuit Bacchidem et Alcimum rursum mittere in terram Iudaeae et dextrum cornu cum illis.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장1)
Bacchides autem erat in dextro cornu; et proximavit legio ex duabus partibus, et clamabant tubis; et clamaverunt hi, qui erant ex parte Iudae, etiam ipsi in tubis;
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 9장12)
Ilico vero, cum prope Hierosolymam essent, apparuit praecedens eos eques in veste candida armaturam auream vibrans.
(불가타 성경, 마카베오기 하권, 11장8)
Ut nunc pleno lucida cornu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 5:1)
Nunc obscuro pallida cornu
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 8:1)
Pleno Copia cornu,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, IV 6:1)
Ille dedit Phoebo radios, dedit et cornua lunae,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XII 3:1)
Palleant plenae cornua lunae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 7:1)
equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures.
(카이사르, 아프리카 전기 1:8)
Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos levis armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur;
(카이사르, 아프리카 전기 13:1)
dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant.
(카이사르, 아프리카 전기 13:2)
sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur:
(카이사르, 아프리카 전기 13:4)
Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt.
(카이사르, 아프리카 전기 14:3)
Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit.
(카이사르, 아프리카 전기 17:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION