라틴어 문장 검색

vos quoque aequum est, quae vestra munia sunt, quo quisque loco positus erit, quod imperabitur, impigre praestare, et dare operam, ne quid fraude noxiorum periculi aut tumultus oriatur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 180:1)
movebat imperii maiestas, gloria viri, ante omnia aetas, quod maior sexaginta annis iuvenum munia in parte praecipua laboris periculique capessebat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 518:2)
cum tribuni dicere eo die, si quid vellet, iuberent, in noctem rem dicendo extraxit referendo admonendoque exacta acerbe munia militiae;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 430:1)
nam inmunis est qui nihil praestat, quasi sine muniis, hoc est qui non facit munia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 5593)
Muniis civilibus omnibus a Congressu constitutis, homines idoneos, qui munia ea a Congressu praescripta fideliter obirent, designare praesidis fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM SEXTUM.11)
Si armos laeserit, aut sanguinem demiserit,medio fere in utroque crure venae solvantur, et thuris polline cum eo qui profluit sanguine immixto, armi linantur, et ne plus iusto exanimetur, stercus ipsius iumenti fluentibus venis admotumfasciis obligetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 30장 6:2)
Illum acies inter coepta iam caede superbum nescius armorum et primas tunc passus habenas venator raptabat equus, quem discolor ambit tigris et auratis adverberat unguibus armos, colla sedent nodis et castigata iubarum libertas, nemorisque notae sub pectore primo iactantur niveo lunata monilia dente, ipse bis Oebalio saturatam murice pallam lucentesque auro tunicas - hoc neverat unum mater opus - tenui collectus in ilia vinclo, cornipedis laevo clipeum demiserat armo, ense gravis nimio:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권304)

SEARCH

MENU NAVIGATION