라틴어 문장 검색

Accedit ad haec, quod ne ipse quidem Erasistratus, qui transfuso in arterias sanguine febrem fieri dicit idque nimis repleto corpore incidere, repperit, cur ex duobus aeque repletis alter in morbum incideret, alter omni periculo uacaret;
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 머리말 60:1)
Cumque omnibus inutilis sit post cibum aut contentio aut agitatio animi, tum iis praecipue, qui uel capitis uel arteriae dolores habere consuerunt, uel quoslibet alios oris adfectus.
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 5장 2:1)
Post hanc aetatem laterum et pulmonis dolores, lethargus, cholera, insania, sanguinis per quaedam uelut ora uenarum (*α*ι*μ*ο*ρ*ρ*ο*ι*δ*α*σ Graeci appellant) profusio.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 1장 21:3)
si circa frontem intentae uenae mouentur, si frequentes oscitationes;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 2장 3:4)
periculosissimum tamen est, si uenae quoque ibi uehementer agitantur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 4장 3:3)
Si ora uenarum, sanguinem solita fundere, subito suppressa sunt, aut aqua inter cutem aut tabes sequitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 18:2)
aut ubi raro quis et uehementer spirat, uenasque concitatas habet praecordiis duris et tumentibus.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 24:2)
ubi uehementer uenae super ulcera mouentur, sanguinis profluuium.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 28:7)
si febris non dimittit, eaque interdiu leuior est, noctu increscit, multus sudor oritur, cupiditas tussiendi est, et paene nihil in tussi excreatur, oculi caui sunt, malae rubent, uenae sub lingua inalbescunt, in manibus fiunt adunci ungues, digiti maximeque summi calent, in pedibus tumores sunt, spiritus difficilius trahitur, cibi fastidium est, pustulae toto corpore oriuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 7장 35:2)
At uarix ortus uel per ora uenarum subita profusio sanguinis uel tormina insaniam tollunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 8장 15:1)
Sanguinem incisa uena mitti nouum non est:
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 1:1)
ideoque uis corporis melius ex uenis quam ex ipsa specie aestimatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 5:5)
Ergo uehemens febris, ubi rubet corpus, uenaeque plenae tument, sanguinis detractionem requirit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 6:3)
At arteria incisa neque coit neque sanescit;
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 15:4)
Ipsius quoque uenae, si forte praecisa est, capita comprimuntur, neque sanguinem emittunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 2권, 10장 16:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION