라틴어 문장 검색

caro liuida, maxillarum rigor atque ceruicis.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 4장 21:3)
Ab his ad maxillam uenturus indicanda quaedam puto communiter ad omnia ossa pertinentia, ne saepius eadem dicenda sint.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 1:1)
maxillae uero semper aliqua parte etiam uexata ossa inter se cohaerent.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:2)
deinde, si transuersa maxilla fracta est (sub quo casu fere dens super proximum dentem excedit), ubi ea in suam sedem conlocata est, duo proximi dentes aut, si hi labant, ulteriores inter se seta deligandi sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 2:4)
Fere uero inter quartum decimum et unum et uicensimum diem sanescunt maxilla, malae, iugulum, pectus, latum os scapularum, costae, spina, coxarum os, tali, calx, manus, planta:
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 5:3)
Sed in maxilla illud quoque adiciendum est, quod umidus cibus diu adsumendus est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:1)
Atque etiam cum tempus processit, in lagano similibusque aliis perseuerandum est neque quicquam edendum duri, donec ex toto maxillam callus firmarit;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 7장 6:2)
Si firmiores nerui sunt, ut in uiris robustis maximeque eorum feminibus et cruribus euenit, habenis quoque uel linteis fasceis utrimque capita articulorum deliganda, et per plures in diuersa ducenda sunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 4:3)
articulum autem quam minime uincire opus est, sed si iuxta hunc os fractum est, necesse est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 7:4)
Sed si iuxta articulum fractura est, die instillandum uinum est, exigua parte olei adiecta, eademque omnia facienda, donec adeo inflammatio soluatur uel tenuius quoque quam ex consuetudine id membrum fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 9:1)
Easque omnes contra articulum esse oportet resimas, ne hunc laedant, nec ultra astringi quam ut ossa contineant;
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 10:3)
Quibus periculis etiam magis id expositum, quod iuxta ipsos articulos ictum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 10장 23:5)
modo articuli suis sedibus excidunt.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 1:5)
Sed ut excidere omnes articuli [non] possunt, sic non omnes reponuntur.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:3)
Caput enim numquam * * compellitur, neque in spina uertebra, neque ea maxilla, quae, utraque parte prolapsa, antequam reponeretur, inflammationem mouit.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 11장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION