라틴어 문장 검색

nec ei cedit Modestus inventione, nam, quia caelo Saturnus genitalia absciderit, hoc nomine appellatos, qui uxore careant, ait;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 256:3)
nos agendi subita necessitate deprehensi nonne alia dicimus, alia providemus, cum pariter inventio rerum, electio verborum, compositio, gestus, pronuntiatio, vultus, motus desiderentur?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 405:2)
tum exposita causa, in quam scripta legetur oratio, (nam sic clarius quae dicentur intelligi poterunt) nihil otiosum pati, quodque in inventione quodque in elocutione adnotandum erit, quae in prooemio conciliandi iudicis ratio, quae narrandi lux, brevitas, fides, quod aliquando consilium et quam occulta calliditas (namque ea sola in hoc ars est,
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 93:2)
artifex est, qui percepit hanc artem, id est, orator, cuius est summa bene dicere;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 208:4)
qui finis et illud vitium, de quo supra diximus, habet et insuper quod nihil nisi inventionem complectitur, quae sine elocutione non est oratio.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 222:3)
qui fines et ipsi solam complectuntur inventionem.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 225:4)
Gorgias apud Platonem suadendi se artificem in iudiciis et aliis coetibus esse ait, de iustis quoque et iniustis tractare;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 227:1)
neque enim scientia desiderat instrumentum, quae potest esse consummata, etiamsi nihil faciat, sed ille artifex, ut caelator caelum et pictor penicilla.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 357:4)
omnis autem orandi ratio, ut plurimi maximique auctores tradiderunt, quinque partibus constat, inventione, dispositione, elocutione, memoria, pronuntiatione sive actione, utroque enim modo dicitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 32:1)
his adiecerunt quidam partem, ita ut inventioni subnecterent, quia esset invenire, deinde iudicare.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 36:1)
Theodorei fere inventionem duplicem, rerum atque elocutionis, deinde tris ceteras partes.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 39:3)
est et circa hoc quaestio, quod in ordine partium quidam inventioni, quidam dispositioni subiunxerunt;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 41:1)
vel, ut alii putant, artificis est persuadere, vis autem persuadendi artis.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 43:2)
ita invenire et disponere oratoris, inventio autem et dispositio rhetorices propria videri potest.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 43:3)
namque in his singulis rhetorice tota est, quia et inventionem et dispositionem et elocutionem et memoriam et pronuntiationem quaecunque earum desiderat.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 46:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION