라틴어 문장 검색

consedere duces, surgis tu pallidus Aiax dicturus dubia pro libertate bubulco iudice, rumpe miser tensum iecur, ut tibi lasso Agantur virides, scalarum gloria, palmae.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VII52)
pastoris duri hic est filius, ille bubulci;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XI48)
Prae tanta huius victoria leve damnum fuit alter consulum interceptus Asina Cornelius, qui simulato colloquio evocatus atque ita oppressus, fuit perfidiae Punicae documentum.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM PRIMUM 13:1)
Sed Scropha et Asina, quae viris non mediocribus cognomenta sunt, volo dicas unde contigerint, cum contumeliae quam honori propiora videantur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, VI. 28:3)
Quis igitur habens aliquid humani pudoris voluptatibus istis duabus, coeundi atque comedendi, quae homini cum sue atque asino communes sunt, gratuletur?
(Macrobii Saturnalia, Liber II, VIII. 15:1)
Nympharum pater amniumque, Rhene, Quicumque Odrysias bibunt pruinas, Sic semper liquidis fruaris undis, Nec te barbara contumeliosi Calcatum rota conterat bubulci;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, VII1)
proprie tamen apes vocantur ortae de bubus, fuci de equis, crabrones de mulis, vespae de asinis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 4354)
ruditus autem proprie est clamor asinorum, sicut grunnitus porcorum, ranarum coax:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 166)
altius omnem expediam p. r. a. o. f. contra in Aeneide "sed summa sequar fastigia rerum". sane sciendum, Plinium dicere de bubus apes, de equis crabrones, de mulis fucos, de asinis vespas creari.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2861)
"Audio eos turpissimae pecudis caput asini consecratum inepta nescio qua persuasione venerari:"
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 9장 1:7)
longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 159:6)
"si quintum pareret mater eius, asinum fuisse parituram.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 267:5)
Hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 84:8)
Eius adspectu cum obstipuisset bubulcus clamoremque maiorem cum admiratione edidisset, concursum esse factum, totamque brevi tempore in eum locum Etruriam convenisse;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. TULLII CICERONIS DE DIVINATIONE LIBER SECUNDUS. 73:6)
hoc vero eum somnio commotum mane bubulco praesto ad portam fuisse, quaesisse ex eo, quid esset in plaustro;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 84:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION