라틴어 문장 검색

In tenuem ferrum forti molo dente farinam, Et cadit attritu dura farina meo.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:4)
Ferrea parcenti castigo tubera morsu, Aspera plano, seco longa, foranda foro.
(ANONYMUS NEVELETI, De uipera et de lima 55:5)
Ius superat uires, sors aspera monstrat amicum.
(ANONYMUS NEVELETI, De ciue et equite 64:88)
atque ideo merces Protagorae tam aspera, tam senticosa uersutis et auaris relinquenda est:
(아풀레이우스, 플로리다 18:36)
"asperam denique ac prolixam viam sine labore ae taedio evasi."
(아풀레이우스, 변신, 1권 18:15)
Quem confestim pro aedilitatis imperio voce asperrima increpans
(아풀레이우스, 변신, 1권 23:7)
huius per obliqua devexa, qua saxis asperrimis et ob id inaccessis cingitur, convalles lacunosae cavaeque nimium spinetis aggeratae et quaquaversus repositae naturalem tutelam praebentes ambiebant.
(아풀레이우스, 변신, 4권 6:4)
"illa mihi prorsus adhibenda est nec ulla alia, quae castiget asperrime nugonem istum, pharetram explicet et sagittas dearmet, arcum enodet, taedam deflammet, immo et ipsum corpus eius acrioribus remediis coerceat."
(아풀레이우스, 변신, 5권244)
Sublata cunctatione accusator ille meum noxius, ipse etiam pastoralis exsecutor sententiae, laetus et meis insultans malis calcisque illius admonitus, quam inefficacem fuisse mehercules doleo, protinus gladium cotis attritu parabat.
(아풀레이우스, 변신, 7권 20:11)
"Nec ulla caprea nec pavens damula nec prae ceteris feris mitior cerva, sed aper immanis atque invisitatus exsurgit toris callosae cutis obesus, pilis inhorrentibus corio squalidus, setis insurgentibus spinae hispidus dentibus attritu sonaci spumeus, oculis aspectu minaci flammeus, impetu saevo frementis oris totus fulmineus;"
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:20)
Silvosi montis asperum permensi iugum rursusque!
(아풀레이우스, 변신, 8권 3:8)
tunc mulier callida et ad huius- modi flagitia perastutula tenacissimis amplexibus expeditum hominem dolio, quod erat in angulo semiobrutum sed alias vacuum, dissimulanter abscondit, et patefactis aedibus adhuc introeuntem maritum aspero sermone accipit:
(아풀레이우스, 변신, 9권 5:6)
nec enim tam stultus eram tamque vere asinus, ut dulcissimis illis relictis cibis cenarem asperrimum faenum.
(아풀레이우스, 변신, 10권 13:10)
Iamque ab ipso exordio crudelissimae mulieris cunctis atrocitatibus diligenter expositis, repente mentis nubilo turbine correpta semihiantes adhuc compressit labias, et attritu dentium longo stridore reddito, ante ipsos praesidis pedes exanimis corruit.
(아풀레이우스, 변신, 10권 28:6)
"Quid latrones, quid ferae, quid servitium, quid asperrimorum itinerum ambages reciprocae, quid metus mortis cotidianae nefariae Fortunae profuit?"
(아풀레이우스, 변신, 11권 15:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION